Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

redacti, profligatissimorum mancipiorum exempla novissima su­stinuistis. Horret sane Animus noster cogitare infandas miserias saevitiam et inhumanitatem hostium vestrorum calamitates non simplices sed concatenatas, sed multi varias et horribiles, quarum a vobis magno et infracto Animo exantlatarum, apud Posteritäten! fides multum laborabit. Coeleste igitur, ut dixi, oraculum nobis acclamat. Hi sunt illi, qui ex magna Tribula­tione venerunt, et stolas in sanguine Agni dealbarunt. Bene­dictas sit Dn. Deus salutis, cui sunt exitus mortis, qui sicut olim ita et nunc dixit : Ex Basan reducam meos reducam ex profunditatibus Maris. Ps. 68 21—23. Benedictas inquam Jehova, qui occidit et vivificat, qui claves Vitae et Mortis habet, qui tanquam robustus surrexit, jubiláns prae Vino, Ps. 1 78.69. qui Heroem suum coelesti spiritu et robore indutum alterum illum Belgii Periclem seu malumus dicere, Gedeonem Archithalassarchum Reuterum jam vobis terga vertentem, ut conclamata apud homines salute appareat Vobis Deum esse Iv b.]iri%avolc 2 et auxilium vestrum esse a Jehova, qui fecit Coelos et Terram, terga inquam jam vobis vertentem reduxit, ut ex intoleranda Servitute vos sospi­taret. et alteros veluti Danieles ex fovea Leonum et Babylonica fornace vindicaret. Ut jam Christo Salvatori vestro, verbis sponsae ejusdem apud Hiero-Psaltem gratias agatis Ps. 66. 10. Explorasti nos o Deus conflasti nos sicut Argentuni, fecisti, ut homo perditionis inequitaret Capiti nostro. Venimus in ignem et aquam et eduxisti nos ad satietatem. Nec non cum eodem cum Jehova Zionem restitueret in integrum extitimus sicut somniantes, tunc implebaturos nostrum risu, et lingua nostra jubilo. Tunc dixerunt ingentibus. Magna fecit Jehova erga nos, laeti extitimus. Maxápioc áv/jp Beatus vir ille, qui perse­cutionem tolerat, postquam enim exploratus fuerit, accipiet coronam vitae, quam promisit Dominus diligentibus ipsum. Quamobrem Viri Dei Calliniei 3 celebres vos ut Angelos Dei excipimus, salutamus, suspicimus et pectoris nostri labiis praesentes exosculamur Vobis in adversis constantiam divinam et miraculo proximam redemptionem, in injustissiniorum perse­cutorum vestrorum confusionem, iter huc usque feliciter pro­motum, Adventum vestrum Magnificis et Amplissimis Magistratus Proceribus nostris civibus universis, nobisque exoptatissimum, praesentiam venerabilem, quae multorum nobis docunientorum feracissima erit, laetabundi et gestientes toto pectore nostro 1 Ps. 69. 78. — 2 év ájvf]v.avo£<; árco jjiY])(avY)l. — 3 Callicini.

Next

/
Oldalképek
Tartalom