Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.
9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)
me illud, quo tibi penes me non piacet, et quod bonum in me non est, ut ego, quod bonuin est et tibi placens expetam. Fac me, o Domine, omni tempore te expetere, ad te festinare, ut ego non mihi soli, sed tibi Deo meo vivam et tuus proprius sim. Idcirco Domine Jesu, ö Dilectissime Jesu, ő Jesu, dulcissime Servator, in vita et morte cupio ego tibi proprius esse: assume me, et fac me tibi proprium esse, quia tu me proprio tuo sanguine redemisti, er mihi vitám aeternam acquisivisti. Rege me, o Deus mi, et Domine mi, tua gratia et suo Spiritu Sancto hodie et omnibus diebus vitae meae. Dulcissime, coelestis et sancte Salvator, ubi hora meae mortis, quam ego jam dudum desidero, et quam ex corde expecto, advenerit; concede mihi clementer, ut ego piacidé, pacate et beaté moriar; neque me hic diu castiga. Tu dulcissime Servator et Redemptor Jesu Christe, fac me in die Judicii, laetum et exultantem, ut ego coram Tribunali tuo in omni submissione, cum laetitia apparere possim, et beatus esse queam. Tecum, o ex corde dilectissime et fidelissime. Jesu, acquiescere volo, certo persuasus, quod nihil mihi amplius decrit: super eoque 1 laetus dico Amen! Et hactenus etiam de beaté in Domino propter Dominum rnortuus. 2 De quibus, qui volet uberius, legát ea, quae supra ad singula loca captivitatum dicta sunt: In hoc enim capite solum individuorum dicta et facta (neque tarnen omnia potuimus) recensere studuimus. Et haec omnia ex fide dignis, et omni Exceptione majoribus Testibus, eorumque viva relatione transscripsimus; qui et pars maxima fuerunt preadictae captivitatis, et morientibus ut plurimum adstiterunt. Scribebam Anno reparatae salutis 1676. die 25. Novembris. Gratiarum Actio. Tibi igitur omnipotens, aeterne, juste ac Misericors Deus, cum aeterno Filio ac Spiritu Sancto sit aeterna laus, honor et gratiarum actio ; qui virtutem tuam in infirmitate infirmorum coelitus suffulta perfecisti, atque per paucos tuos servos universa Bestiáé machinamenta confudisti. Supplices te rogamus, o Domine, te veneramur et adoramus, ut in posterum quoque sis memor misericordiae tuae, per Jesum Christum in Filios tuos exercendae et erogandae. Qui hactenus servos tuos robo1 superoque ; — 2 mortuis.