Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.
9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)
rasti, deinceps quoque in omnibus adversis, si ea immittere sanctissimae tuae voluntati placuerit: fac eos ad extrem um halitum vitae fidos et constantes coelestis tuae veritatis testes. Aliis etiam Evangelii amatoribus (si quos aliquando tui causa ad luctam 1 evocare, tuae Majestati visum foret) illám gratiam largiaris, ut semper veritatis coelestis causa gloriose triumphat; 2 ejus vero hostes extreme confundantur, nec unquam ullis technis, ullaque violentia nitoreni Evangelii offuscare possint. Retunde, o Deus, hostium Veritatis, ac praesertim in Hungária nunc grassantem furorem. Si qui non sunt indurati, nec etiam sciant, 3 quid faciant, illis peccatum suum condona, et, dum Tibi placuerit, eosdem Evangelii luce illustra. Qui vero sunt obstinati, et resipiscere nescii, propina illis poculum vini irae et excandescentiae tuae, justissimoque Judicio eosdem perterrefacito, ut jam jam aliquando in respirio et tranquillitate universa Ecclesia tua et Deum et Redemptorem simul laudare et celebrare possito Converte, o clementissime Pater, saeviente hac Antichristi Persecutione, variis módis misere lapsos, et eos seriä ac maturä poenitentiä ad veram Resipiscentiam renova: ut dum sincere et aperte lapsum suum deploraverint, eo ipso evangelii osores amplius etiam in confusionem adducantur. Emollito denique vigorem quorundam Fratrum Evangelicorum, ut jam arma sua, in pennis et verbis hactenus contra Fratres vibrata, recondant nec amplius promant, nisi cum eain communem hostem sunt expedienda. Effice, ut dehinc arctius uniti, tanquam unius ejusdemque Domini et Salvatoris Ministri et Legati pura Verbi Dei 4 praedicatione felicius regnum tuum adstruere et promovere: Thronum vero Bestiáé et Satanae debilitare et destruere utrinque possint. Ut hoc pacto Filius ille Perditionis Spiritu oris tui, verbi nimirum efficacia, dietim magis ac magis conficiatur, et ad impotentiam redigatur ; donec eum illustri tuo Adventu, Domine, penitus aboleveris. Et iam Veni Domine Jesu! Finis. 1 luctum; — 2 triumphet; — 3 sciunt; — 1 Dei hiányzik. Közli: Balog Elemér.