Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.
9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)
apud Regiam Auláin Excellentissimus Hamel Bruningk r 1 tandem etiam felicibus auspiciis, ad innocentiam Ministrorum Hungaricarum Ecclesiarum demonstrandam compositum tractatum Leopoldo Regi et Cancellario Regio scripto tenus exhibet. Tituli tractatus istius hi fuerunt. Veritas et innocentia nuda et conspicua, sive vera et clara deductio, qua (1.) demonstratur Dominorum ordinum foederati Belgii Amicam intercessionem pro innocentibus in Hungária praedicantibus, nihil Regio derogari 2 juri (2.) persecutionem Religionis omnem, praecipue in Hungária, terris haereditariis, totique Orbi Christiano ac socialibus armis omnino damnosam periculosissimam, homini Christiano semper indignam atque saluti aeternae noxiam esse (3.) Posoniensis Judicii processum non rebellionis sed religionis Evangelicae, non Rebellium sed Praedicantium motam persecutionem' esse, atque sub obreptionibus optimum falli Principem (4.) Non convictos verum innocentes esse Praedicantes Evangelicos in Hungária quotquot Anno 1674. ad purgandam tuendamque innocentiam Citationi parendo, ad Posoniense companiere Judicium. Ac proinde iniquissime ad Reversalium subscriptionem urgeri praedicantes, offensum Viennae. Hoc modo cum multis sudoribus et fatigiis ad instantiam praepotentissimorum ordinum .foederati Belgii per Excellentissimum Hamel Brunink obtinetur quoddam Mandátum Regium, pro libera ubique locorum captivorum praedicantium Hungarorum dimissione. Mandátum hoc omnibus Praedicantibus dimissionem indulgebat sed eorum, qui Neapoli detinebantur, liberatio exhibitionem hujus mandati admirabili Dei Providentia praecesserat et praeoccupaverat jam longe et credibile est hoc mandátum eo solum fuisse exhibitum, ut et Neapoli liberati in hoc mandato specificatis conditionibus a Patria arcerentur, et sibi obnoxii redderentur. Non enim est credibile, quin Viennae inandivissent, ante exhibitionem hujus mandati, Neapolitanum Proregem, non expectato ullo consensu et Annuentia domus Austriaca Captivos Hungaros Praedicantes in libertatém asseruisse, eosque manu misisse, praesertim cum mandátum illud Regium demum 20. Mártii extraditum sit, liberatio vero Neapoli facta est 11. Febr. 1676. usque adeo ut verum sit hocce mandátum, post innumeras Christianorum Principum et Rerum publicarum 4 intercessiones ab Austriacis jam pudore aliquo victis elargitum fuisse hunc in finem ut Neapoli liberatos quoque sibi obnoxios redderent, Inde enim ab Anno 1674. 1 Brunink; — 2 derogare; — 3 persecutionem; — 4 Rerumpublicarum.