Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.
9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)
mensis Mártii in causa afílictorum Praedicantium nunquam cessarunt Principum et Rerum publicarum 1 Viennae intercessiones sed nihil hactenus erat obtentum, cum vero praeter omnem expectationem Austriacorum Neapolitani ad paucorum sollicitationes praememoratos Captivos gratiose dimisissent jam pridem, derogari forsitan sibi videbant Austriaci in opinione pervulgatae suae Clementiae, nisi in eorundem etiam multo ante liberatorum, liberationem, a quibus inde ab Anno suas manus per venditionem, totaliter abstinuissent, pro sua liberalitate mandátum, posterius Analyticum exhibuissent. Subjiciam vero hic Exemplum istius Mandati, ex Auto- . grapho ad literam transsumpti, cujus vi Buccarinis liberatio obtigit: et Neapolitanis etiam jam dudum facta liberatio, amplius ex mente Austriacorum fieri debebat et volebat. Leopoldus Divina favente dementia Electus Romanorum Imperator semper Augustus ac Germaniae Hungáriáé Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiáé, Styriae, Carinthiae, Carniolae et Wirtembergae, Comes et Tyroles et G-oritiae universis et singulis Principibus Ecclesiasticis et Secularibus Archiepiscopis, Episcopis, Ducibus,. Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Nobilibus, Militibus, Praefectis, Praesidentibus, Capitaneis, Locumtenentibus, Vice Dominis Gubernatoribus, Castellanis, Vexifliferius, Urbium, Oppidorum et Communitatum et Locorum quorundam Rectoribus et Burgi Magistris consulibus et Indicibus, nec non portuum pontium et passuum quorumvis Custodibus: Item Gabellarum ac Tributorum Exactoribus, Feloniariis,' 2 Portitoribus ac omnibus aliis, qui praesentibus literis nostris requisiti fuerint, cujuscunque Status, Gradus, Ordinis, Conditionis, Dignitatis vel Praeaminentiae existant, Salutem, Benevolentiam gratiam nostram Caesaream, et omne bonum. Cum nobis intuitu ofíiciorum, ex parte Charissimorum Amicorum et Confoederatorum nostrorum Generalium foederati Belgii Statuum interpositorum, benigne placuerit, decreverimusque, ut Hungarici Protestantis Religionis Pastores, tum nuper ad Triremes relegati: tum in carceribus aliis módis detenti in libertatém assererentur: scilicet ut Ii, datis literis Reversalibus, secundum formulám a strenuo Consiliario nostro Aulico, secretario intimo et 3 interioris Austriae Referendario Fideli nobis dilecto Christofori 4 de Abele, Nobili Domino in Hacking, 5 sacri Romani Imperii Equite et Residente dictorum generalium 1 Rerumpublicarum ; — — 5 Haking. 2 Teloniariis ; — 3 ac ; — 4 Ohristoforo ;.