Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. I. Budapest 1902.

9. Kocsi Csergő Bálint „Narratio brevis de oppressa libertate Hungaricarum ecclesiarum" cz. müvének X—XI—XII.fejezete. (Balogh Elemér.)

instituta fait: non destitit multis laboribus et fatigiis ex promptis intercessionibus apud Aulám Imperatoris et Regis Hungáriáé Leopoldi, non solum liberationem afílictorum ex captivitate et exilio Ministrorum, sed etiam restitutionem privilegiorum, de libera exercitatione Religionis in Hungária sollicitare ipsum Regem, ore ad os compellare et de hoc negotio serio inter­pellare. Jam serio agenti, gloriamque et bonum domus Jehovae unice promovere contendenti Illustrissimo Domino, multa ob­tenduntur, plurima tum pro crastinatione 1 aguntur: neque ulla Regia mandata pro bono et commodo Ecclesiarum. Hungari­carum, licet enixe et in nomine ac instantia praepotentium Ordinum Belgii foederati efflagitanti elargiuntur. Quanto obstinatiori ausu per bene longum tempus in­stantiae, pro dimissione captivorum negliguntur, imo et omnibus módis impediuntur, tanto intensiori nisu et studio, per Excellen­tissimum Hamel Brüning,* 2 ea omnia procurantur, quibus per­motus Leopoldus Rex vel invitus in dimissionem captivorum consentire debuit. Multoties generales instituit de effreni licentia Jesuitarum et Archiepiscoporum et Episcoporum quibus :i in Miseros Hun­garos saeviunt, usque adeo ut afflictissimi 4 de damno suarum rerum conquaerentibus, non liceat sine periculo vitae et bonorum apud regem intercedere, et suas miserias detegere. Hinc erat, quod saepius illi, qui vel pro immunitatibus Ecclesiarum suarum vel pro afílictorum Ministrorum liberatione intercedere volebant, comprehensi in carceres conjiciebantur et crudelissime vexa­bantur amissioneque bonorum mulctabantur. Strenuus et inde­fessus juvenis Dn. Stephanus Szalontai, Procurator íidelis Afílictorum Ministrorum saepius non solum in via, sed etiam Viennae ad Mortem quaerebatur. Contigit quando ea ageret Viennae, quae ad innocentiam Ministrorum declarandam per­tinerent, Jesuitae subodorantur eum Viennae praesentem esse (neque enim cum praesens esset Viennae palám versari audebat) statim cognito praefati Juvenis hospitio cum armata cohorte invadunt hospitium, ut eum interficerent, et vel tum Juvenem egregium e medio sustulissent, nisi in eodem instanti cum haec parabantur, per fideles suos admonitus fuisset, et hospitium evacuasset: clementique Dei protectione ab imminentibus malis praeservatus fuisset. De his et similibus ad innocentium oppressionem impune per Clerum Romanum practicatis machinamentis multa conquestus 1 procrastinatione ; — 2 Bnminck; — 3 qua ; — 4 affiictissimis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom