Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
85 suo arbitrio amare. Ut autem, que in temporalibus amat, pro suo arbitrio optineat vel cum obtinuerit, pro suo arbitrio retineat, nequaquam potest. Si penitus egritudinis tue causa s [II p 1,2] et cetera. Cuius si naturam mores ac meritum reminisear e[ II p 1,4] 5 et cetera. In hoc loco optatos rerum eventus, id est prosperitatem fortunam vocat. Huius ergo natura est posse mutare, mores vero ipsius sunt frequenter mutari, meritum denique ipsius est debere eontemni. Quid est igitur o homo [quod] te in mestitiam [ II p 1,9] et cetera. Quasi: rerum mundanarum mutabilitatem cogno10 scebas. Quid est igitur o homo, quod te scientem et cognoscentem rerum naturam deiecit a statu scientie tue in horrores, ut crederes te de paradiso exulantem in huius mundi exilio patriam habere posse et in loco miserie te felicem fieri posse. [H] ec cum superba verterit vice s [ II m 1,1] et cetera. Inconstantiam muta15 bilitatis rerum mundanarum et in ea rerum redarguere eventus stultum et presumptuosum esse demonstravit. In hoc vero metro ostendit huius mutabilitatis rerum robur in hoc consistere, quod usque indifferenter valida est circa maximos et minimos. [ V] ellem autem pauca tecum [II p 2,1] et cetera. Hac disputatione fingit 20 consolator mundi mutabilitatem tanquam personam disputantem cum infirmo. Quid tu homo ream me cottidianis agis quereli s ?[D p 2,2] et cetera. Rerum mutabilitas tanquam persona quedam disputans demonstrat rerum temporalium eventus sive bonos sive malos nulli mortalium attinere, nisi sibi soli. Interest, quod infirmum istum 25 redarguit, quia se in hoc mundo aliquid proprium habere posse putavit. An ego sola meum jus prohibeor ? [II p 2,8] Parabolas inducit, quibus propositum demonstrat. Licet cel o. Sicut enim aliarum rerum est, ut una queque, quod suum est, agat, ita mutabilitatis sive instabilitatis rerum, que fortuna appellatur, proprium est, ut quod 30 suum est, agat. Licet cel o et cetera. Hec est prima parabola de firmamento, cui proprium est luculos producere dies et tenebrosas noctes. Licet ann o et cetera. Hec est secunda parabola de anno, cuius proprium est flores et fructus producere et eosdem deponere. Ius est mar i et cetera. Tertia parabola est de mari. cuius 35 proprium est, ut aliquando sit placidum et quietum, aliquando im4 naturam] rf 6 mutare] corr. ex "motare" 28 mutabilitatis] mutabilitas 29 instabilitatis J instabilitas