Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
76 Consentit autem malo operi, qui cum potest impedire ne fiat, non impedit. Est preterea iudicium humane rationis, ne quis présumât peccatum peccato ulcisci, velut si quis adulterum exigente adulterii reatu in homicidium cadere relinquat vel faciat. Et hec, 5 quia sunt humanarum iudicia rationum, ad iustitiam pertinent humanam. Econtra vero iudicium divine rationis est, ut facta iniqua, que penitus impedire potest Deus ne fiant, non impedit, verum tamen potestatem dat volentibus, qua mala faciunt, que sine potestate facere non possunt. Omnis enim malorum potestas a Deo est. 10 Unde Dominus Pylato: nonhaberes, inquit, in me potestatem, nisi datum tibi esset desuper. Est preterea divine iudicium rationis peccata alia aliis punire peccatis, ut quia factus est quis adulter, meruerit fieri homicida. Quid ergo philosophus ille quesierit: si Deus est, unde mala? aut si non est, unde bona? 15 Deum iudiciis subdidit humanis. Eadem quoque ignorantia infirmus iste laborat asserens monstri simile esse, quod in regno Dei impii opprimere possunt innocentes et opprimunt. Hoc enim est, quod ait: Qua in re non ita sensus nostros meror hebetavi t et cetera. [I p 4,28] Sed fas fuerit nepharios homine s et cetera. 20 [I p 4,31] Iuxta hanc ergo ignorantiam divinorum iudiciorum facit excursum istum infirmus iste. Sed num idem de patribus quoque merebamu r et cetera, [I p 4,32] Quasi: voluerunt impii perditionem nostram. Sed num idem de patribus merebamu r, ut nostram vellent perditionem. Meminist i enim, u t oppin o r et cetera. 25 Vulnus quondam aperuit medico ostendens dolorem suum in hoc, quod Deus permiserit impiis, ut ipsum perderent innocentem. Ait quoque: vulnus aperit suum, videlicet dolorem, quod boni viri crimine, quia nullus eorum voluit salutem, sanatur. Cuius dignitatem reatus [Ip4,37] id est dignitatem salutis senatorum ipsi etiam 30 viderun t, id est pro certo cognoverunt, qu i nos detuler e, id est qui nos accusaverunt. Ipsi etenim accusatores usque adeo cognoverunt iustitiam et virtutem senatus, ut pro certo scirent eum salute dignum esse. Verumtamen invidia concepta fecit eos verba mutare, ut dicerent senatum reum maiestatis esse. Quam mei crimi35 nis dignitatem, uti fuscarent admissione alicuiu s maioris sceleri s, 3 ulcisci] ultisci 3 adulterum] corr. ex "adulterium" 5 pertinent] pertinenti corr. ex "pertinetii" 11 Cf. Joannes 19, 11. 12 quia] lectio dubia 12 quis] suprascr. 14 Deus est] "est" suprascr. 18 hebetavit] "h" suprascr. 26 perderent] perderet 28 sanatur] sanatus 30 qui] quod 31 etenim] "et" suprascr. 32 virtutem] virtute