Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)

75 et cetera. [Ip 4,27] Quandoquidem communis libertas responden­di obiectionibus nobis negata est et non est mihi préfixa dies respondendi accusatoribus , que reliqua liberta s deinceps sperari potest ? Atque utinam posset ull a respondendi libertas mihi esse. 5 Interrogatus enim, si litteras composuerim, aut imperatorem mutandvm esse consulerem, respondissem Canii verbo, qui cum a Gaio Cesare Germaniei filio conscius contra se facte coniurationis fuisse diceretur: "Si ego" inquit "scissem, tu nescisses ". In his ergo, que ab impiis contra iustos et innocentes facta sunt, non miror 10 de iniquo desiderio malorum. Econtra miror de concessa ipsis a Deo potestate nocendi bonis, hoc enim est quod ait: Qua in re non ita sensus nostro s et cetera. [I p 4, 28-29] Nam détériora vell e et cetera. Quasi non miror, quod nocere voluerunt iustis iniusti. Nos enim hoc genere peccandi sepe labimur affectantes 15 videlicet, quod non est affectandum. Verumtamen quod Deus eis relaxavit habenas nocendi iustis, tanquam aliquid novum monstrum acciderit, vehementer ammiror. Inde notandum, quod ratio istius in­firmi nondum in illam perfectionem sapientie restituta est, ut in memoriam reducat omnem potestatem a Deo esse, aut intelligat 20 penes Deum causas esse, quare confert bona bonis aut mala malis aut mala bonis aut bona malis. Unde haut injuri a et cetera. [ I p 4, 30] Quasi: iuste miramur, quod Deo présente et spectante impii oppri­munt innocentes. Unde etiam quidam philosophus quesivit haut injuri a , hoc est non iniuste: Si Deus est, und e sunt mala ? Si autem 25 non est , // unde sunt bon a ? Est autem secundum rationum humanarum iudicia probabile, quod dicit, verumtamen secundum divinarum iu­dicia rationum stultum et presumptuosum est , quod dicit. Divi­dendum enim est inter divinas et humanas rationes et inter divi­na et humana iudicia. Et quemadmodum stultum et presumptuosum 30 est iustitiam divinam humanis subdere rationibus, ita quoque stultum et temerarium est iustitie divinarum rationum humanam parificare iustitiam. Est enim iudicium humane rationis, ut qui­cumque mala opera impedire potest, non impedit ut non fiant, ut eiusdem dampnationis sententie subdatur cum eiusdem operis auc­35 tore. Facientes enim et consentientes pari pena puniendi sunt. 3 reliqua] suprascr. 5 mutandum] sillaba "ta" suprascr. 8 scissem] cissem 9 sunt] suprascr. 10 Econtra] "E:" lectio dubia 22 et] suprascr. 25 19B 25 rationum] rationem 32 iustitiam! iustiam 34 dampnationis sententie ordo verborum litteris mutatus

Next

/
Oldalképek
Tartalom