Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
64 essent idolâtre. Canios ergo et Senecas et Soranos non solum vocat sapientes illos, sed etiam discipulos et auditores ipsorum, qui quamvis in tempore Christianorum Christiani non fuerunt, passi sunt tarnen, quia pluralitatem deorum vehementer detestabantur. 5 Isti igitur tam moderni sunt, quod eorum memoria nec vetusta est nec incelebris . Causam ergo mortis eorum ponens ait: Quos nichil aliu d et cetera. [I p 3,10] Quare ergo passi sint, determinat dicens: Quos nichil aliud traxit in clade m tormentorum, id est nulla alia de causa passi sunt ab impiis, nis i et cetera. Itaque nichil 10 est, quod ammireri s et cetera. [I p 3,11] Concludit propositum: quasi nullus sapiens mirari debet, si a stultis tribulatur. Hec enim contraria sese invicem odiunt, quibus maxime propositum est pessimis displicere . Notandum, quod boni malis placere volunt.id est volunt, ut bona conversatio ipsorum placeat etiam perversis. Dici15 tur tarnen, quia volunt displicere, quoniam virtutem diligunt, que displicet eis. Qui si quando contra no s et cetera. [I p 3,13] Mali dum bonos cruciant, in hoc valentiores esse // videntur, quod boni non fugiunt penas, sed humiliter sustinent eas, verumtamen boni valentiores sunt, quia propter penas a proposito iustitie non 20 recedunt, in quo etiam mali invalidiores sunt, quia bonis propositum auferre non possunt. Nostra quidem du x et cetera. Loquitur sapientia humana dicens: nostra dux, suam ducem appellans sapientiam divinam, qua creduntur et sperantur et amantur eterna. Hoc enim vocat sapientie divine arcem, vel arcem vocat fortitudinis 25 virtutem, unde iusti certant cum iniustis. [Q]uisque composito et cetera. [I m 4,1] Demonstratum est, quo stulti et improbi ab antiquo persecuntur sapientes et iustos. Nunc autem ostendit in metro, quod quicumque sapientes sic mentem suam informant, ut spem et amorem ad temporalia non inclinent, sed ad eterna, 30 nichil metuant improbos. Ait ergo: Quisquis serenu s et sine temporalium curis composito ev o in vita bene informata egit sub pedibu s [I m 4,2] id est subegit pedibus videlicet contemptum, conculcavit super bum fatu m , id est prosperitatem, de qua stulti superbiunt, fortunamque tuens utramqu e [I m 4,3] id est ita tu35 etur se, in prosperitate ne extollatur, ita etiam tuetur se, in 17 // 15B 24 fortitudinis] corr. ex "fortudinis" 30 metuant] "metit", lectio dubia 35 ne] corr. ex "me"