Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
65 adversitate ne deprimatur. Hoc enim est rectum esse. Talis siquis invictum potuit tenere vultu m [I m 4,4 ] id est mentem, quia superbia non vincit in prosperis nec abiectio in adversis, sed tanti pretii se estimât, cum recedant prospéra, quanti pretii 5 se estimabat, dum affluebant. Non ilium rabie s et cetera. (I m 4,51 Per similitudinem loquitur: non movebi t ilium a proposito iustitie et virtutis rabies mineve pont i, id est populi exagitantis estum funditu s, [I m 4,6] quando sapientem omni destituit prosperitate, non movebit eum Vesevus, id est Ethna tirannus videlicet, 10 quotiens ruptis camini s [I m 4,7] id est laxatis facultatibus nocendi iracundia fervens, ipse dico quantum ad hoc vagu s, quod in vanum laborat, dum humilem prosperitate destituens torquet [I m 4,8] iracundie sue ignes , figit ei fumiffico s, id est emittit tribulationes, quibus affligit, non consumit bonos. Tribula15 tiones enim iste fumum faciunt, id est infamiam, qua tortores iustorum cognoscuntur et predicantur amari esse; aut non movebit eum via , id est impetus fulminis , [I m 4,10] fulminis dico solit i ferire celsas turres . Alia similitudo pertinens ad supremos tirannos, imperatores videlicet et reges inordinate viventes et alios 20 inferiores tirannos opprimentes. Qui tantum miser i et cetera. [I m 4,11] Increpatio est, quam dirigit ad infirmos et in adversis impatientes, qui cum noverint se iustos esse, arbitrantur se miseros esse, quando vident, quod Deus non protegit eos a pressuris tirannorum. Ait ergo: miser i, dum se miseros esse putant, 25 qui , hoc est quomodo mirantu r vel quod, hoc est qualiter mirantur sevos tirannos sine viribus furentes ? [I m 4,12] Non enim possunt iustis propositum iustitie aufferre. Nec speres aliqui d et cetera. [I m 4,13] Hic munit infirmos prohibens eis, ne ullam in terrenis spem habeant vel timorem. Spem // ponit pro amore. Amor 30 enim et timor, cum ad eterna diriguntur, porte eternales sunt, cum vero ad inferior a diriguntur, porte infernales sunt. Tyrannus ergo, si iustum invenerit in hoc apparatu, continue exarmatur. Talibus enim dolorem vel tristitiam inferre non potest. Quisquis autem timorem et amorem dirigit in mundum, catenam componit, 35 qua trahitur in dolorem et tristitiam et sepe in desperationem. 8 omni] corr. ex "hoi" 13 figit ei] lectio dubia 29 // 16A 32 invenerit] ivevit