Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
61 quod infirmus in predict! s solitudinibus huius exilii positus non penitus amiserat sapientiam. Habebat enim fidem sancte trinitatis, que est summus sapientie cardo. Verumtamen oblitus erat, quomodo temporalia subsidia ad Deum se habent, qui utique 5 largitur ea; et quomodo ad hominem se habent, quorum sunt viatica, ut eorum aminiculo ad patriam revertantur. Causam adventus sui, quam consolator quasi ordinatissime assignat hoc modo: ilia inquit an , hoc est numquid, desererem te o alumne ut non partirer labore tecum sarcina m secularis tempestatis, quam sustulisti 10 non tuis apud tyrannum meritis, sed ob invidiam mei nominis? Non enim quia tyrannum iniuste offendisti, sed quia tyrannus sapientiam sancte trinitatis in te odivit et tribulationem immisit. Et tu quidem in hac tribulatione multum eras imparatus supradictis utique illusionibus iter patientie in te impedien15 tibus. Atqu i pro sed Phylosophie fas non erat incomitatum relinquere iter innocenti s, [I p 3, 5] cui quidem necessarium erat, ut ab oblivione et falsis opinionibus et dolore et tristitia liberatus ad sustinendum patienter et equanimiter adversa iterum reformatus permaneres. Meam scilicet criminationem , qua impii mentiuntur 20 asserentes patrem et filium et spiritum sanctum esse inequales, verere r hoc est in tormentis sapientum erubescerem? Hoc enim est criminatio Arrianorum, qui dicunt solum patrem Deum esse, filium vero tantummodo creaturam esse, spiritum sanctum vero creature creaturam esse. Sequitur: et perhorrescere m formidine 25 tormenta hereticorum, quasi aliquid novu m // accideri t, id est quasi heretici primi fuerint, qui veritatis assertores sint persecuti. Passi sunt etenim quondam magni phylosophi pro veritate divina, unum videlicet deum asserentes et ydola refutantes. Hoc enim est, quod evidenter ait: Nunc primu m [I p 3,6] hoc est apud hereticos, 30 qui quondam ab ascensione Domini blasphemare ceperunt, censes apud improbos more s,quibus contra divinam veritatem astruitur falsum, lacessita m mendaciis inductis tormentorum periculis sapientiam divine veritatis et non diu ante? Namque diu ante adventum Domini magni philosophy, ut Anaxagoras, Socrates, Zenon 35 pro veritate divina passi sunt ab ydolatris unum Deum solum verum 7 consolator] consolatus 7 quasi] sequitur "no" compendium dubium punctis del. 8 inquit] inquid 9 tecum] post hoc "secularis" punctis del. 11 tyrannus] tyrandus 13 tribulatione] post hoc "valde" lin.del. 25 // 14B 31 apud] supra lin. add. »