Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)

62 esse astruentes, ceteros vero per opinionem vulgi falsos esse deos. Ait ergo: Notine apud veteres quoque , sed ante etatem nostri Platonis, qui totus fuit theologus, certavimus cum ydolatris, qui multos asserunt deos, magnum certame n, quod ideo magnum fuit, quia 5 et pro veritate divina fuit et quia pro ilia passi sunt cum temeritate stultiti e, id est cum stultis, veritatem scilicet igno­rantibus et temere mendacium astruentibus, id est multos esse deos; eodemque Platone superstit e, hoc est adhuc vivente Socrates preceptor , id est doctor eius in phisica et etiam in ethica 10 promeruit me astant e, id est pro me victoriam iniuste mortis, id est ut veritatem unius Dei confirmaret, viriliter sustinuit venenum. Cuius hereditate m et cetera. [Ip3, 7] Excursum facit ostendens, qualiter Platoniti usurpantes sibi scientiam Platonis, quam non habebant, asseruerunt quidam eorum voluptatem esse sum­15 mum bonum, ut Epicurei, quidam vero asserentes [virtutem] summum bonum ut Stoici, alii quoque sufficientiam appellantes summum bonum, alii potentiam, alii honor em. Se phylosophos appellaverunt astruentes unusquisque propositum suum rationibus veris aut verisimilibus male ductis. Quasi: Plato secutus est Socratem 20 recte sentiens de principiis creaturarum et creaturis. Cuius hereditatem , id est doctrinam cum Epicureu m vulgus, quorum magister Epicurus fuit ac Stoycum ceterique pro sua quisque part e, id est opinione atque sententia confirmanda molirentur raptum iri , no­men et honorem philosophi sibi usurpantes, meque reclamante m in 25 istis philosophis renitentemque detraherent in partem prede , im­portune astruentes eorum sententias sapientie sententias esse, cum non essent, sicut a veris sapientibus ei demonstrabatur, a quibus quidem redarguebantur incessanter, veste m, id est scientiam et virtutes, quam meis texueram manibu s, id est per sapientes, 30 disciderunt. Litteraturam enim artium legentes a sententia sapi­entum penitus dissentiebant. Hii ergo dicuntur vestem sapientie in partes discidisse, qui alii libros phvsiee legentes a veritate physice discidebant, alii vero libros ethvce legentes a veritate ethice discidebant, alii libros lovce legentes a veritate loyce 35 discidebant, areptisque ab ea panniculi s, id est aliquibus 5 esse] suprascr. 11 confirmaret] corr. ex "conformaret" 13 scientiam] corr. ex "cienciam" 17 phylosophos] philophus 18 astruentes] assruentes 25 philosophis] pholosophis 30 meis] corr. ex "eis"

Next

/
Oldalképek
Tartalom