Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
41 très spatiorum ipsius differentias continuo subdisiungit dicens: Nam nunc quide m [I p 1,2] in naturali speculatione inferiorum et in morali disciplina imperfectorum et in loyca investigatione verisimilium rationum cohibeba t hoc est restringebat sese 5 intelligibilem et comprehensibilem esse ad commune m, id est capacem hominum mensuram, nunc ver o, id est in naturali speculatione de superioribus et in morali // disciplina perfectorum et in logyca speculatione rationum necessariarum videbatur pulsare celu m, id est creaturas superiores cacumine summi verti- 10 cis , id est subtilissima investigatione rationis, ubi quidem quedam videntur, quedam vidi non possunt. Que cum altius caput extulisse t et cetera. Caput philosophye est intelligentia eternorum. Hec igitur intelligentia, quia non est de rebus compositistque generibus carent et differentiis et ideo nequeunt 15 diffiniri, competenter dicitur penetrar e, hoc est excedere celum, intelligentiam videlicet celestium substantiarum tam corporalium quam incorporalium. Qu e nimirum Philosophya cum extulisset caput altiu s, id est ad eterna rerum principia, ipsum etiam celum penetrabat , id est celestium creaturarum intelligentiam excede20 bat, et frustrabatur intuitum aspicientium se hominu m. Theologyca namque speculatio res incomprehensibiles investigat. Vestes erant tenuissimis fili s [I p 1,3] et cetera. Artes comparai auctor tele. Sicut enim tela ex filis texitur, ita artes ex competentibus diffinitionibus, divisionibus, demonstrationibus aptissime 25 dispositis connectuntur. Subtili artificio perfecte et cetera. Artium artificium est rationalis dispositio eorum, que prima sunt et eorum, quorum sunt prima. In omni etenim arte ea prima esse dicuntur, que primum discere oportet eo, quod ipsis cognitis cetera facilius intelligantur. Indissolubili materi a . Omnis ars 30 materiam habet rem naturaliter existentem et que non subiacet corruptioni. Sic enim physice materia est natura, ethice vero materia est mos, logyce vero materia est ratio disserendi. Una queque vero species logyce propriam materiam habet. Quas uti post eadem prodente cognov i et cetera. Manus Philosophye sunt 35 phylosofi, per quos ipsa operata est contexendo artes; sicut per 4 cohibebat] coibebat 7 // 5B 14 1" "sed de iis" vel sim. addendum esse censeo 31 physice] philosophice 34 Manus] post hoc "etiam" del.