Scientia et virtus. Un commentaire anonyme de la Consolation de Boece. Introduit et publié par Sándor Durzsa (A MTAK közleményei 5. Budapest, 1978)
42 Platonem et alios multos physicam, per Socratem et alios multos ethycam, per Aristotilem et alios multos logycam. Quarum specie m et cetera. Quoniam artes vestes Philosophie appellavit, statum, in quo suo tempore erant et diu fuerant, describit. Deco5 rem enim, quern omnes // receperant, negligentia studentium per multa témpora mutaverat, qualiter in picturis fumus mutare solet splendorem novitatis picturarum. Cum enim ad docendum et discendum artes necessaria sint et mora et sumptus, accidere solet quod alia negotia tarn doctores quam auditores occupare solent. 10 Nonnunquam autem defectus rerum Studium impedire solet. Tangit autem auctor inter ceteras causas, que impedimento accidere solent, negligentiam solam. Unde ait: Quarum specie m, id est decorem antique novitatis obduxerat , id est operuerat caligo quedam neglecte vetustatis , id est veterum seu doctorum seu auditorum 15 negligentia, qua proprio ingenio confisi nonnulli magistros contempnunt. Hec inquam negligentia tanquam caligo artes fecerat obscuras et graves, sicut fumus inmaginum liniamenta et colores, ne discerni queant, impedire solet. Harum in extremo margine •JT grecu m et cetera. [ I p 1, 4] Quia vestes Philosophie tarn sei20 entia sunt quam virtutes, postquam statum scientiarum descripsit, consequenter describit statum virtutam. Virtutes namque, que bone consuetudines viventium appellantur, alie imperfectorum infirmitati conveniunt, alie vero fortitudini perfectorum. Namque imperfecti, quorum corda incurvata sunt terrenis, de iuste 25 acquisitis necessitatibus provident aliorum, hospitalitate quoque et liberalitate operam dare student. Hie nimirum vivendi usus, cum in eo intenditur Deus, practica vita appellatur. Notatur autem in forma littere inferioris, id est p grece, que habet lineam anteriorem inclinatam, status cordium in infirmis, 30 qui terrenis inclinantur. Suprema litter a, id est © grecum, presentem statum perfectorum designat. Rotunditate namque linee, que in circulo terminum non habet, perfectio significatur virtutum in ipsis perfectis, que tamen perfectio virtutum in ipsis quia sine vitio non est, // significatur corrumpi medie linee 35 interpositione; namque virtus perfectorum pacem contemplatur 5 // 6A 9 quod] corr, ex "ut" 13 operuerat] operurerat 22 consuetudines] consuetudinis 22 alie] alia 27 appellatur] inappellatur 34 // 6B