Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.
VIII. Ladislai Vetési legatio Romana anno 1475
156 I/AD1SLAI VETÉSI aliud tempus differre coegerunt. Sed de his non plura, cum Tibi, quae secuta fuerint, apprime nota esse teneam. Nunc vero, tametsi illa temporum turbatio baud parce desaevirct, debitum sedi apostolieae, Tibique Páter Sanctissime tamquam verissimo Christi Ihesu vicario, et christianae maiestatis principi, exhibere voluit officium : nihil enim Rex ille sapientissimus convenientius esse ducit ad decus et ornamentum imperii, nihil ad animi iocunditatcm antiquius, nihil denique ad vcram felicitatem conducibilius, quam Sanctae Romanae Ecclesiae obedientissimum se pracstarc, idque omnibus palam lieri: omnia enim bene facta etreete collocata in lucem prodire cupiunt. Quare praestantissimos apud Pannonas viros, Albertam praesulcm Vcsprimicnscm, ct magniiiciun Johanncm Thus legatos ad te misit, quos tuum ad conspcctum astantcs benigne admodum intucris, qui de omnimoda cius fide, obcdientia atque observantia, tc Pontitícem Maximum, cunctumque cardineum senatum, liquido cdocercnt. Tuac igitur sanctitati gloriosissimum Ilungariac atque Bohemiae Regem Mathiam, cuius pro christianae religionis tuitione clarissima facinora ct spectata in Roinanam Ecclesiam fides atque cius rectores obedientia toti pene iam mundo intonuit, offerunt, commcndant, totumque Tuac fidei dedunt, eundem item Tuac Sanctitatis mandata ad omnia paratissimum esse polliccntur, adeo, ut Tuum quodvis grandé ct operosum praeceptum aequo animo sit obitunis. Scilicet dc • his hactenus, cum et loci et temporis ratio habenda est; nunc alterum orationis membrum aggrediar, quod ita milii agendum est, ut die hodierno {Tibi) tuoque saero pontificio senatm permc innotcscat, quantum christianae reipublicac pcriculum iminincat, quam intollerabile servitutis iugum, quamque cuncta sorbens wniversum fidelempopulum brevi est oppressura calamitas, ni mature ab omni christianorum principum coetu, inprimisque a Te, ei negotio fuerit provisum. Subnectam item, quonam pacto liuic tantae pernicici rcsisti possit. Si vero cunctando, et dics procrastinando ac magnas opportunitates corrumpendo, quae faciunda sunt, ncglectum ibitis,quemadmodum hactenus factum est: