Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.

V. Anonymi Dubnicensis liber de rebus gestis Ludovici regis Hungariae 1345-1355

LIBER DE REBVS LVDOVlCI R. H. 119 mane autem Rex consurgens, intravit alpos Rutenorum fortis­simas, per montes petrosos et nives usque subsellium equorum in multis locis cum periculo transeundo, et fluvium Zcretb sep­tuaginta quatuor vicibus transnatando. Super illis quatuor die­bus, quibus inAlpibus equitaverunt, plus quamquadringenti equi remanserunt, quia nil aliud, quam ramos arborum equispote­rant invenire, ncque liomines per totam ebdomadam praeter fa­bas ad usum gustaverunt, frater Johannes autem lector, cum socio suo ad tantam devenerat famis inediam, quod per se ipsum neque equos suos ascendere poterant, nec de eisdem descen­dere motu proprio. Tandem in die parascevae, cum multis mise­riis et aerumpnis incxplieabilibus, exivit alpes, ct venitad Bereg iu castrum Mwnkacb, 1| 8 2 ubi Rex aliquantulum rcfocillatus, et inde veniens Waradinum pro visitanda limina beati Regis Ladislay, circa cuius tumbam huiniliter sead terram prostravit, Deo et beato Ladislao gratias egit, qui ipsum de faucibus mortis eripiendo, licct laboriose, taraen reduxerat cum sos­pitate, ibidemque mansit tribus diebus, et ecclesiae beati Re­gis Ladislai munificentia plura contulit. Anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo tertio, cum idem Rex Lodovicus in crastino beatae Katlierinac virginis venarctur in Zolio, ecce 0ccur3u inopinato in scqucntibus alpi­bus occurrit ci ursus fcraliter inplagatus, quern ipse Rex cum venabulo aggrediens, putabat propter suain audaciam cundein ursum dcicere, prout alios talcs ursos consueverat deieiendo exenterare ; sed novercante fortuna , et propriae reputationis arrogantia impcdicnte , idem ursus Regem deiecit ; et utruin­que pedem viginti tribus vulncribus sauciavit ; et nisi Ioban­nes Bessenew nutu divino ibidem pervenisset, ursus fe­rox et furibundus llegem Lodovieum interfecissct. Sed dictus lobannes Bessenew, plus Regem diligens, quam se ipsum, pe­riculo mortis se interponendo , ursum Rcgcm invadentera ag­grediens, cum suo gladio intereiuit, ct llegem a mortis fau­cibus liberavit. Tandem idem lobannes pro illo facto, propter incusantium rabietatem, et specialiter Nowak de Croatia, nullám recepit remunerationem ; ipse enim tunc venerat, quando iam lohannes, dictum Regem liberando, ursum I 8 0­1'- intereme­rat praenotatum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom