Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.

V. Anonymi Dubnicensis liber de rebus gestis Ludovici regis Hungariae 1345-1355

112 ANONYMI DVBNICENSIS LIBER. Anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto, in festő beatae Annae, misit Dux Austriae ad Regem Hungáriáé, petens auxilium contra Suevos sibi rebellantes; qui misit Paulum filium Laczk cum quadringentis Hungaris sa­gittariis. Yenientes in Sueviam in crastino beati Laurentii mar­tyris, circa Thulnam civitatem cum eisdem Teutonicis de Sue­via horribiliter pugnaverunt. Sed Hungari clamantes : Sancti Reges adiuvatenos! divino favore assis tente,tandem victoriam ha­buerunt. Illo die plus quam trecenti Tcutonici sagittis Hungaro­rum perierunt; cadebant enim buccati Teutonici sub equis suis ante faciem Hungarorum, sicut boves in maccello, erat enim praeceptum Hungaris, ne aliquem eorum caperent, sed mortis poculo cunctos Teutonicos inebriarent, porrigebant enim manus suas dicentes : „0 lyeber her foh my oh, nycht thewthmych u 1 U), Hungari autem funesto glaudio super eorum capita evibrato, ainputabant eis manus et caput dicentes: „ Wezteg, kwrwanew fya záros nemeth, Ivottatok loerenkeioth , ma yzywk thy werthe­keth." 1 1) et sic eosdem crudeliter occiderunt, atque omnes re­belles civitatis Duci Austriae subiugarunt. De Hunis autem in ipso praelio quindecim iuvenes corruerunt. Yeniens autem idem Paulüs ad Ducem Austriae cum suis Hungaris, permaxime extitit remuneratus, dans litteras ad Regem Hungáriáé in haec verba: „ Vestrae regratiamur fraternitati, quia (quod) cum quin­que milibuslf'armatorum facere non potuimus per totum aiínum laborando, hoc Paulus filius Laczk cum Hungaris quadringentis obtinuit gloriose: ideo rogamus, ut ipsum Paulum regali mu­nificentia dignemini amplexare gratiose." ,( >) „Chare domine ! cape me, non occide me." 1') Locus hie palaeo-hungnricus sic legi debet: „Veszteg kur­vanő fia szaros német, iuttátok vérenköt, ma iszjuk ti vérteket!" idest: „Tace scorti fili, vilis germane: bibistis nostrum sanguinem : hodie bibemus vestrum sanguinem !"

Next

/
Oldalképek
Tartalom