Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.

V. Anonymi Dubnicensis liber de rebus gestis Ludovici regis Hungariae 1345-1355

110 V. ANONYM l DV UNIC ENSIS venit in Lendniam civitatem , ubi honorifice fuit susceptus , et facto prandio inde recessit, quia periculuni erat per Tartaroa ibidem congregatos, et venit in villain, quae dicitur Pridiproeh, ubi erant duae piscinae , in quibus multitudinem piscium ex­hauserunt, et inde transiens feria quanta maioris hebdomadae, venit ad magnum fluvium Tartaroruni , nomine Olth, cuius latitudo extenditur ad unani leucam gallicanam, cuius impe­tuositas cunctos exterruit intuentcs, exclamantes autem ad Re­gem : quid opus supcret? At Rex eis respondit: Quod me videtis facere hoc idem oinnes faciatis ; et hoc dicto , in suo equo dictam aquam natare cepit , et fratri Jobanni unum equum, quem hahuit meliorem, concessit, et ipsum natare se­cum coegit, quod vidcntes | 81­b- Hungari uni versi ad instar aneta­ram aquam transnataverunt ; tamcn quatuor equi et tres homi­nes ibidem perierunt. Die autem sequenti sero venerunt ad flu­vium Ethel, circa cuius rippam olim Atila natus fuisse perhibe­tur,cum coetus Hungarorum deScitia in Pannoniam transmigra­vit, cuius fluvii periculositatem , et eius transitus impetuosita­tem vix posset quis enarrare, nam equum rapuit et ascensorem, quod videns Rex, quid faciendum ehgeret , oinnino ignorabat, quia nulla via navem inveniendi apparebat. Cum igitur ibi pausam facerent tristiferam ; ccce duo Ruteni rumigeruli 9) advencrunt, dicentcs, quod septem milia Tartarorura et duo milia Rutenorum Rcgem insequcrcnt.ur Hungarorum , et iara dÍ3tarent ad decern rastas tartaricales. Quod audiens Rex in nullo timuit , sed exilarasccns suos, dictos Tartaros expectare hortabatur : Ecce quod optabamus, habemus, quicunque enim est verus miles, locum habet certaminis et ostend(en<i)i vires su­as. Et cum Rex ibidem rcpausarct, venerunt Ruteni plus quam viginti , dicentcs : quod exercitus Tartarorum Regem Hunga­rorum recessisse audivisset, et contra Kathayam divertisset. Quo audito Rex aquam transnatavit usque ad crepusculum, et ad unam curiam Dobrauihwzca vocatam, ampne circundatara, devenit, ubi penitus de alimentis nichil invenit. Media autem nocte unus Rutenus curiam incendit, et cum difficultate Rex et omnes sui mortis periculum evaserunt , quia strictissimus erat exitus per unum parvum pontem de curia praenotata. De *)~Hirviv6'k.

Next

/
Oldalképek
Tartalom