Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.
V. Anonymi Dubnicensis liber de rebus gestis Ludovici regis Hungariae 1345-1355
LIBER DE REBVS LVDOVlCI R. H. 101 viliter invicem dimicantes, ubi altissimo Deo adiuvante exercitus domini Regis, multis eaptivatis ct pluribus vulneratis et multis intercmptis , ac ceteris in fugam conversis, dictus Stephanus triumphum laudabilem ct victoriam solemncm rcportavit. Inter quos captivos principalcs isti fuerunt : dominus liobertus de Sancto Severino, dominus Itemundus de Bancio, comes Saneti Angeli, et alii duo comites valde selemnes, quorum nomina in literis eiusdem Stepbani lilii Laczk domino Regi transmissis babere non potui. Item ducenti milites Neapolitani praeter alios captivos , quorum numerus exprimi non potuit. Nullum dubiuni est bomini fideli, quod per ista omnia et similia sanguis innoxius Regis Andreae exquirebatur. Cum igitur baec ita agerentur, ecce Stepbauus filius Laczk venit de Apulia anno eodem, laetitia praeoptata annuntians Apuliensium expugnationem , Lodovici dc Tarento ct Johannae omnimodam deiectionem, dicens : Domine Rex! festina occupare Apuliam virtute divina in manus tuas collocandam. Quo audito Rex Lodovicus, more elephantis ad pugnani robustior animatus, conatu celerrimo, mi(ni)sterio sui consilii in Buda celebrato, feria secunda post octavas Pascae versus Apuliam Rex egreditur cum dicto Stephano filio Laczk etquibusdam militibus, sua vestigia continue imitantibus et secum comniorari consuetis. In festo beati Georgii martyris descendit galeam in Senia et die octavo applicuit in Horconiam, salvis rebus et personis. Tandem in festo beatorum PJiilipi et lacobi Apostolorum venit in Manfordoniam , et inde consurgens in festo inventionis sanctae crucis descendit in Bnrlcj| 7 7tuni , et inde die tertia, scilicet in festo sancti Johannis ante portám latinam, transivit in Baar,adlimina beati Nicolai confessoris visitanda, et inde rcdiens in Barletum, fecit residentiam cum soldatis et brigantibus uuiversis. Et ecce in festo translationis beati Francisci venit Lewstasius Senascallus Regis cum multis militibus, portans secum centum milia marcarum pondus argcnti et vasa aurea et argentea duo milia, et eo amplius, ac thesaurum nimium, pro Regis honore expendendum. Nec puto obmittendum, quod idem Lewstasius tantam fecit Regi fidelitátem, quod si tantam non adhibuisset diligentiam , totus honor Regius vacillare potuisset. Quem Rex gratantissime recepit, et magnalia sibi pro suo ser-