Toldy Ferenc (szerk.): Analecta monumentorum Hungariae historicorum literariorum maximum inedita.

V. Anonymi Dubnicensis liber de rebus gestis Ludovici regis Hungariae 1345-1355

102 V. ANONYMl DV UNICENSIS vitio repromisit. Cum igitur Rex in castro Barleti, in festő beati Antonii confessoria , in suo stratu quiesceret, ecce de civitate omnes Barleti campanas vomiferas pulsare ceperunt univer­sas et clamare: ad arma! ad arma ! viva llcx de Hungaria! viva! Quod cum Stephanus filius Laczk dux exercitus didicisset, vidit quod omnes soldati contra civitatem insurrexerunt et Re­gem, cuius argumentum ex eo, quod quinque galeae, quaelibet cum quadringentis hominibus armatis onusta, venit ante castrum Barletense. Quod videns dictus Stephanus filius Laczk , una­cum filio suo Nicolao, et Moroczok, et Ladislao dicto Soos, omnes de civitate soldatos exire compulerunt, pluribus eorun­dem interfectis et rebus omnibus spoliatis, Wolphardum vero Rex de manibus eorum eripuit. Corrai-dum fratrem Wolphardi cum dictis soldatis abire permisit. His igitur peractia Rex mo­vit excrcitum et venit. in Casiniam, ct hide transiens versus Neapolirn, venit die crastina in Esculum Apulianum. Et ecce quidam drombetarius portavit literam Lodoviei de Tarento continentem, quod Rex cum eo duellum, seu certamen singu­lare, deberct committere, quod Rex gratanter aecepit, et co­ram regibus Franciae et Angliáé anno domini millesimo trccen­tesitno quinquagesimo in octava Epiphaniae domini Perusii se dictum certamen pugnaturum spopondit. Die eodem venit ru­mor, quod trecenti Teutonici seu soldati iuramento se constriu­xerunt, ut Regem Lodovieum die crastino in Neapolirn coram Johanna/"­b' ligatum praesentarent. Quod (audiens) Andreas Ni­colai filius Laczk, clam assumta sccum familia fratris sui Ste­phani, cum Dionysio filio eiusdem, de nocte ad Beneventam equitavcrunt, ct die sequenti, in festo beati Pauli , ante dictam civitatem in campo cum eisdem soldatis horribiliter pugnave­runt et dictos trecentos soldatos potentissime devicerunt,centum et quinquaginta ex eis captivando, alios vero occidendo vel in plagis letalibus ibidem relinquerunt. Non est dubium, quod dic­tam (victorium ) eidem Nicolao filio Laczk divina misericor­dia amministravit, quia solum cum centum hominibus armatis et eum quinquaginta pharetris, absque scitu Regis Hungáriáé, illuc perexerat ad pugnandum, Johannes vero dictus Besse­nyew viceagazo domini Regis duos soldatos virtute propria prostravit et cum tertium aggrederetur, illo viriliter resistebat

Next

/
Oldalképek
Tartalom