Szelestei Nagy László: Bél Mátyás kéziratos hagyatékának katalógusa.

Függelék II. Miller Jakab Ferdinánd leírása a Batthyány érsek által vásárolt Bél-hagyatékról

212 APPENDIX ad Biographiam Mathiae Belii, quam nuper Alexius Horányi CC.RR. e SS. PP. in Memória Hungarorum, et Provincialium scriptis editis notorum, 8vo, Viennae 1775. Part.I.pag. 167-271. vulgavit: speciatim de Biusdem Manuscriptorum Collectione Virtus ad posteros durabit. /Quintil. Lib.III./ §.I. Prolonuium Proxime publicam in lucem misit Popularis meus Alexius Horányi Clericus Reguláris e Scholis Piis, Vir a vasta sua eruditione, indefessa diligentia, et profunda Rerum patriarum cognitione domi, forisque celeberrimus Memóri­ám Hungarorum. et Provincialium Scriptis editis notorum. 8vo. Viennae impensis Antonii Loewi Bibliopolae Posonie n­s is 177 5 . in III. Tomis: quorum pars I. a pag. 167. us­que 271. immortalis Scriptoria Hungari Mathiae Belii non modo biographiam, sed etiam Opera, quae typis excusa in plurium manibus versantur, complectitur. Ea tamen, quae celeberrimus Regni Historiographus in Manu-scriptis re­liquit , non recensentur, seu, quod ad Authoris institutum non pertinuerit, Manu-Scripta recitare, seu, quod fortas­se accuratam seriam eorum ignoraverit. Mihi fortuna acci­dit tam ilia, quae Belius elaboravit, et publici iuris facere meditatus est, quam etiam aliorum Manuscriptorum, quibus in rem suam usus fuit, adparatum perlustrandi. Com­paraverat enim anno MDCCLXVII. a Vidua Beliana omnia, quae

Next

/
Oldalképek
Tartalom