Szelestei Nagy László: Bél Mátyás kéziratos hagyatékának katalógusa.

Függelék II. Miller Jakab Ferdinánd leírása a Batthyány érsek által vásárolt Bél-hagyatékról

213 supererant, Mariti sui Manuscripta erga pretium quinque mille sexcentorum Rhenensium florenorum Excellentissimu s. Illustrissimus. ac Reverendissimus Dominus Josephus e C o­mitibua de BatthYan. Perpetuus in Németh-U.ivár. Insignis Ordinis Sancti Stephani Regis Apostolici Maioris Crucis Eques. Inclvtorum Comitatuum Castriferrei quidem Perpetuus. Bachiensis vero itidem Perpetuus ac Supremus Comes. Bccl e­siarum canonice unitarum Bachiensis. et Colocensis Arch i­Episcopus. ad Excelsam Tabulam Septem-Viralem Co-Judex. et Assessor. Sacrae Caesareae. et Regio-Apostolicae Maie­atatis Actualis Intimus Status Consiliarius . et ad Excel, sum Consilium Regium Locumtenentiale Hungaricum Commissi o­nis ecclesiasticae Praese s. qui me, quum postea ei ab e­pistolis essem, litterarium hunc Belianum Rerum Hungarica­rum thesaurum in ordinem redigere, et accuratum Regestrum sumere iussit. Jucundissimus hie mihi fuit labor, nec puto me adhuc utilius impendere potuisse tempus, quam quod in istis iuvenibilibus meis annis pervolvendis manu-scriptis Belianis Codicibus Posonii, Pestini, et Colocae ab anno 1770 usque 1772 per triennium conservavi. Turn ego habendae plenioris notitiae caussa id cumprimis faciendum jxistima­vi, ut in mea Adversaria transcriberem, quidquid in scri­niis Belianis olim fuerat, nunc vero in Bibliotheca Jo­sepho-Batthyaniana existit, quam nunc Posonii ad usum His­toriophilorum Patriae magnis fatigiis, et impensis Excel­lentissimus ac Illustrissimus Possessor aggregare occipit, quamve ego sat iam raris, selectis, et numerosis tarn im­pressis, quam manuscriptis Codicibus totius Pannoniae, Daciae, et Illyrici Antiquitates , Jura, Politicam, Euma­riam, Diplomaticam, Históriám item Litterariam, Ecclesi­asticam, et Civilem illustrantibus , anno MDCCLXXII in su­as Classes primus disposui, necessarioque Librorum Cata­logo instruxi. Excerptam itaque ex eo Manuscriptorura se­riem cum iis nunc communico, quos Patriae studium tenet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom