É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
XCVI nogaica et in quibusdam aliis dialectis kipcakiensibus, in reliquiis linguae Cumanorum Hungáriáé, denique in haud ita paucis nominibus propriis personarum et locorum nobis conservata est. In sequentibus fontes enumeratos separatim perscrutabimur. PLAN-CARPINUS dicit Cumanos sui temporis Deum chain nominasse, cf. voces han i. q. kan , e. g. cin hanimis «verus Deus» pag. 138 cod. et hanlck pro hanlìk «regnum», quae voces in textibus codicis nostri passim occurrunt. Mongoli regem chan nuncupant, e. g. czin chan «dominus rex», in lingua manguica han proprie imperatorem Chinae significati in dialecto tungusica districti Nertschinsk imperátor itidem kán sonat (in plurali i. kásal 2. kàhal). Apud AVAROS, KAZAROS, BULGAROS eadem vox sub forma duplici khagan et khan occurrit, cf. turcicum orientale ^b'Ua. et ,jb=», hungaricum Karchan (corrupte Karchas) apud CONSTANTINUM PORPHYROGENITUM 1 nomenque tarka il ( Tdrkdny nomen loci), quae ultima vox mihi ex — proprie «dux pecorum, jumentorum» contracta esse videtur, in forma enim latina «tavernicus» hungarico tárnok respondenti consona v adhuc exstat. Chazarorurn quidam princeps item Tarkhan nominabatur. 2 Formam vero karchan ex karachan corruptam esse existimo et primam compositionis partem cum cagataico l'f «pecus» e. g. Iy> «-T comparo, fys enim in regionibus turcico-orientalibus princeps a se ortus dicitur, 3 vero in his regionibus homo nobilis nuncupatur, qui ad chanum liberum aditum habet et de oneribus decimarum et census exemptus est. Illud maxime persvasum habeo, duas expressiones turcicas karchan et tarchan, quarum originális significatio piane convenit, temporibus antiquissimis ex primitivo more institutoque pastorum originem sumsisse, et hoc loco moneo, reges antiquissimos Babyloniae item pastores (riti) nominatos fuisse (cf. notfxry «pastor» et «princeps»). 4 Portasse ipsum nomen cha1 «De Adm. Imper.» Cap. 40. 2 V. BROSSÉT «Histoire de la Geòrgie», I. pag. 156. 3 V. Bàbername a PAVET de COURTEILLE citatum. « V. «Babyloneet la Chaldée» par M. JOACHIM MENANE. Parisiis, 1875. Pag. 50.