É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
XXIX gan, chán, hán olim cum turcico-orientali sakci «excubitor», «pastor» eandem habuit significationem (jj^cLw «omne animal lactarium»), mihi quidem haec duo vocabula ad eandem radicem reducenda esse videntur, consona enim gutturalis ch interdum pariter atque li in linguis turcicis a sibilanti orta est. 1 Nomen principis Cumanorum KUTHEN, qui gentem suam tempore regis BELAE IV, in Hungáriám introduxit, ex radice verbi turcici or. JLiyT derivatum instar kazanici kötöüce proprie pastorem significabat. Magister JOANNES de THUROCZ in suis chronicis Cunorum quendam ducem GYULÁM nominai, 2 CONSTANTINUS autem exercitus Hungarorum ducem GYLAS nominatum fuisse dicit. Vox ali) W in dialecto cagataica gregem animalium domesticorum significai, cum qua voce Hungarorum gulya «grex», gulyás «pastor vaccarum», «vaccarius» plane convenit, cf. etiam v. hung. gyűl «convenit», «congregatur ». STRITTERIUS et PETRUS HORVÁTH principem GYLAN de themate Paczinacitarum fuisse dicunt. 3 BOZA apud Cumanos nomen cuiusdam potus fuit, de quo NICOLAUS OLAHUS ita scripsit : «In campis cumanicis, praeter vina advectitia, usum habent Cumani, cuiusdam liquoris, ex milio, et aqua, suo more expressi, quem bozam vocant. 4 Cf. éagataicum et osmanicum V^J, cui in lingua uigurica et hungarica bor respondet. Rubrutjuis in suo itinerario de Tartarorum alio potu mentionem fecit, quem cosmos nuncupavit et hic operis pretium existimo litteras regis Hungarorum STEPHANI quinti anno 1268 exhibitas adducere, in quibus sequentia continentur: «Quod cum BOCHOU, BENCH, BENCHE, et BETLEN filiI LAURENTII de villa Bylok conditionarii nostri scilicet Tarnici — nostri, qui vulga1 «Ueber die Sprache der Jakuten» von O. BÖHTLINGK, St. Petersburg, 1848. Pag, 182—183. ' Pars II. cap. 49. 3 V. PETRUM HORVÁTH «de initiis Cumanorum», pag. 43. » NICOLAI OLAHI «Hungaria». Cap. 18.