É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
XXVI nicas continet, in prima vero nonnullas glossas latinas et italicas exhibet, quae in glossariis Du CANGII et DIEFENBACHII dcsiderantur, de bisce formis KLAPROTHUS ita dicit: «le latin mérne de cet ouvrage est curieux, et on y trouve plusieurs mots peu connus, qui pourraient former un petit supplémcnt a DUCANGE, et qu'on parvient à expliquer à l'arde du persan et du coman, qui se trouvent à coté. L'ortograpbe de l'auteur est 1 'italienne. » 1 Nos in calce editionis nostrae praeter glossarium cumanicolatinuin et persicum glossarium germanico-latinum et alterum latinum apponemus, in quo ultimo eas tantum formás in lucem publicam edimus, quae apud Du CANGIUM et DIEFENBACHIUM aut omnino desiderantur, aut saltem diverse scriptae reperiuntur. Doctissimus BLAU in dissertatione sua, quam in XXIX tomo miscellanorum societatis germanicae orientális inseruit, de nova et emendata editione vocabularii cumanici ita scripsit: «Ich wiederhole, dass es bei der Bedeutung des ganzen Glossars für die tiirkische Volkssprache des 13. Jahrhunderts eine recbt dankbare Aufgabe sein würde, wenn eine Akademie wie die St. Petersburger oder Wiener, oder cine gelehrte Gesellschaft, wie etwa die Deutsche Morgenlàndische, sich der Herausgabe der Venetianischen Handschrift nach heutigen Anforderungen der. Wissenschaft annebmen wollte.» Quamquam editioni totius codicis cumanici multam operám dedi, tamen optime scio, earn parum respondere virorum doctorum exspectationi. III. Lingua cumanica emortua ad magnum emolumentum litterarum et históriáé praeter codicem Venetianum in quibusdam glossis apud historiarum scriptores et peregrinatores, in dialecto bazarianica et in nonnullis vocabulis dialecti taticae (Sor~ìu)> in quibusdam vocabulis dialecti turco-bosniacae, quae a sorore linguae cumanicae germana scilicet lingua bissena orta est, in dialecto 1 «Memoires relatifs a l'Asie», Tom. III. pag. 121.