É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
XXVI libro «Ethnographia Hungáriáé» inscripto opinionem virorum doctorum extraneorum a nobis adductam approbat et confirmat. Vocabularium a KLAPROTHO editum cum ultima voce cumanica capituli «Victualia quae nascunt», scilicet cum glossa coptaluc terminatur. KLAPROTHUS de textibus codicis originális non ita paucis nihil novit, in TOMASINI libro «Petrarcha redivivus» tantum mentioncm vocabularii reperii, itaque ab SALVIO nihil aliud petivit, quam ut ejus causa id solum describendurn curaret, SALVIUS pro sua parte rem amanuensi cuidam committens mentionem vocabularii tantum fecit et amanuensis nihil praeterquam desideratum conscripsit. CORNIDES ipse, qui codicem originalem conspexit, textus silentio transivit. Quum anno 1873 iter faccrem Venetias, id tantum propositum habui ut vocabularium cumanicum originale cum editjone KLAPROTHI compararem, quamobrem magnum cepi ex codice gaudium animadvertens cum cum ultima voce vocabularii neutiquam terminatum esse, immo baud paucos textus cumanicos hucusque incditos continere, qui nos indoli linguae cumanicae suppetiis lexicalibus multo magis imbuere possunt. Textus praedicti exccptis quibusdam aenigmatis praeces, litanias, capitula scripturarum sacrarum et doctorum ecclcsiae christianae, hymnos et homilias a missionariis extraneis in commodum ecclcsiae christianae e lingua extranea in verna ulam gentis cumanicae conversa complectuntur. Hac de causa crebro textuum e lingua latina in dialectum cumanicam conversionem cum indole linguae exemplarii originális arctissime ligatam reperimus ac quosdam idiotismos constructionesque peculiares linguarum turcicarum in iis frustra quaerimus, nihilominus haec secunda pars codicis Venetiani nobis haud ita paucas pfoprietates dialecti cumanicae, quae jam dudum extincta et praeter codicem in paucis tantum reliquis conservata est, palam fecit. Hie singularis codex non solum verum thesaurum linguae cumanicae glossariumque persicum, sed in secunda parte baud paucas quoque glossas germa1 «Magyarország Ethnographiája». Pag. 406.