É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
vili de la sayta nostri secundi fraginenti piane stilum poeticum clarissimi vatis redolet. Hic tamen annoto, in cod. vaticano constanter saetta occurrere, sed hoc quantum video, nihil impedii quominus PETRARCHA in suo fraginento formanti antiquiorem scribere potuisset, scimus enim poetas omni tempore contra praecepta auctoris epistolae «de arte poetica» nonnunquam formas obsoletas adhibuisse. Mirari non desino doctissimum abbatem JOSEPHUM VALENTINELLI, qui per multos annos bibliothecae ad templum D. MARCI Venetiis summa cum laude praesedit, contra auctoritatem FORTUNATI ULMI et TOMASINI, qui ambo res litterarias serenissimae reipublicae Venetae optime noverunt, in dubium vocare collectionem librorum a PETRARCHA reipublicae dono oblatam Venetias unquam pervenisse. 1 Optime scimus, POGGIUM* de libris PETRARCHAE asserere eos «post eius mortem partim divenditos partim pluribus distributes fuisse», sed etiam hoc notum est PETRARCHAM post annum 1362, quum libros suos serenissimae reipublicae donavisset, usque ad mortem xii annos vixisse, quo longo tempore clarissimum vatem suam collectionem continuasse et talibus quoque codicibus auxisse, quorum anteriora exemplaria serenis. reipublicae donaverat, credibile est. Assertio POGGII certe ad libros a PETRARCHA paulo ante mortem acquisitos spectat, de quibus possessor adhuc non disposuit. Si PETRARCHA anno 1370, quum extremum voluntatis documentum exhibuit, bibliothecae serenissimae reipublicae donatae causa inquieto fuisset animo, certe indubiam hac in re expressisset voluntatem, in hoc enim documento, de omnibus rebus, quae ei tunc curae fuerunt, diserte disposuit. LEIBNITIUS (1646—1716) optime novit, codicem cumanicum PETRARCH/E in bibhotheca D. MARCI superesse et de hac re ita scripsit: «Vidi catalogum Librorum PETRARCHAE, ubi inter alios Libros conspiciebatur Dictionarium Lingvae Cumanae, sed in hoc indagando frustra 1 V. Bibliotheca manuscripta ad S. MARCI Venetiarum. MDCCCLXVIII. 2 Opp. var. pag. 276.