É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
IX laboravi.» 1 Maxime interesset scire, quemnam viderit LEIBNITIUS catalogum, utrum brevem TOMASINI conscriptionem librorum PETRARCHAE , an aliam uberiorem. Mihi hoc ultimum probabilius videtur, nam LEIBNITIUS explicate «catalogum» scripsit. Alio loco 2 portentosas polyhistor addidit: «Semper mihi suspicio fuit, posse in aliquibus Daciae angulis aliquas superesse reliquias Lingvae Cumanae. Nam Cumanos saeculo xin. Rex Hungarorum recepit, habitationemque iis concessit ; etsi postea, quum bellum Tartaricum ingrueret, pro maxima parte fuerint deleti. Cumani autem videtur se se ab Hungaricis Ditionibus-ad Pontum Euxinum porrexisse. » Spes LEIBNITII dubitanter expressa LV annis post mortem ejus ad exitum venit. Quum enim legatio Cumanorum et Jazygum ex Hungaria Viennae coram regina MARIA THERESIA adfuisset, ADAMUS KOLLARIUS, vir in linguis orientalibus versatus, invitans legatos, domi ab uno eorum, STEPHANO VARRONE, orationem dominicam in lingua cumanica audivit; KOLLARIUS linguae turcicae peritus illieo idioma orationis, turcicae originis esse agnovit et de hac re OLAHUM, THUNMANNUM et alios certos fecit. THUNMANNUS in «Actis societatis Jablonovianae » de reliquiis linguae cumanicae in Hungaria disputans annotavit, ultimum linguae cumanicae gnarum in Hungaria eundem STEPHANUM VARRONEM fuisse, a quo KOLLARIUS orationem dominicam cumanicam audivit, addiditque sermonem cumanicum cum morte VARRONIS interiisse. 3 VARRÓ certe orationem dominicam et alias quoque preces breves cumanicas memoria tenuit, sed id quod THUNMANNUS dixit, cum linguae cumanicae peritum fuisse, argumentis confirmari non potest, immo peritia VARRONIS in lingua cumanica praeter orationem dominicam angustis salutationum cancellis circumscripta fuisse videtur. Post LEIBNITIUM noster CORNIDES fuit primus, qui codicem cumanicum Marcianae in memóriám doctorum reduxit eum in sequentibus 1 GOTHOFREDI GUILLELMI LEIBNITII, Opera omnia. Genevae, 1768. 4 0 Tom. VI. Pars 2. Pag. 188. 2 Tom. V. Pag. 224. 3 Lipsiae, 1774. 4-to. Tom. IV. Pag. 188.