É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

volentia communicaverunt. Insuper doct. SCHRÖER mihi interpre­tationem glossarum germanicarum hujus codicis humanissime suppeditavit. Denique cl. prmfecti bibliothecae ,, Marciana" viri summae doctrinae et humanitatis JOHANNIS VELUDO et ill. comitis C. SORANZO erga me benevolentiam silentio praetermittere non possum. Ad explicandas glossas cumanicas praecipue professoris VÁMBÉRY vere egregio glossario éagataico, A. HINDOGLU vocabu­lario osmanico et GABRIELIS de BÁLINT glossario Kazanico usus sum. Id quoque annotatum esse volo, nos in notis editionis glossas cumanicas praecipue osmanicis et Kazanicis comparasse, quia illae apud nos magis notae sunt, quam aliariim dialectorum formae , hae vero ad cumanicas recte explicandas maxime idoneae sunt. Ad formam osmanicam in hac operis parte inter­dum non annotavimus, earn arabicae vel persicae esse originis, quoniam in vocabulario cumanico editioni nostrae adjuncto quae ad originem arabicam vel persicam spectant, locis suis anno­tata inveniuntur, in quo glossas cumanicas praecipue cum óagataicis et Kazanicis comparavimus. Denique de multis impressionis erratis nobis graviter conquerendum est, quae sane longe pauciora fuissent, si nobis per totum illud tempus Budapestini degere licuisset. Emen­dationem erratorum lector benevolus fine operis inveniet. Non­nullae emendationes , quae ad lectionem interpretationemque glossarum codicis spectant, in vocabulario cumanico et persico inveniuntur. Dabam Maros-Némethii, Anno 1879, Kalendis Juliis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom