É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
240 urbes, alteram Mancup vocari, alteram Scivarin. Ad haec multa de Tartaris eorumque barbarie : in quibus tamen singulari sapientia non paucos reperiri memorabat. Nam de rebus gravissimis interrogates, breviter atque apposite respondere. Ea de causa non temere dictitare Turcas, reliquas quidem nationes scriptam in libris habere sapientiam, Tartaros libros suos decorasse, ideo in pectoribus cam habere reconditam ; quam promant cum opus sit, et vel uti divina fundant oracula.» «Nunc adscribam pauca vocabula de multis, quae Germanica reddebat. nam haud minus multorum plane diversa a nostris erat forma : sive quod eius linguae natura id ferat, sive quod eum fugiebat memoria, et peregrina cum vernaculis mutabat : omnibus vero dictionibus praeponebat articulum tho aut the nostratia, aut parum differentia, haec erant : Broe. Panis. Tag. Dies. Plut. Sangvis. Oeghene. Oculi. Stul. Sedes. Bars. Barba. Hus. Domus. Handa. Manus. Wingart. Vitis. Boga. Arcus. Reghen. Pluvia. Miera. Formica. Bruder. Fráter. Rinck sive Schuuester. Soror. Ringo Annulus. Alt. Senex. Brunna. Fons. Wintch. Ventus. Waghen. Currus. Siluir. Argentum. Apel. Pomum. Goltz. Aurum. Schieten Mittere sagittam Kor. Triticum. Schlipen. Dormire. Salt. Sal. Kommen. Venire. Fisct. Piscis. Singen. Canere. Hoef. Caput. Lachen. Ridere. Thurn. Porta. Eriten. Fiere. Stern. Stella. Geen. Ire. Sune. Sol. Breen. Assare. Mine. Luna. Schuualth. Mors. Knauen tag erat í 11 i Bonus dies ; Knauen bonum dicebat, et pleraque alia cum nostra lingua non satis congruentia usurpabat, ut Jel. Vita sive sanitas. Jeltsch. Vivus sive sanus.