É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

EXCURSUS ALTER. DE GLOSSIS GOTICIS APUD BUSBEQVIUM. Quaedam excerpta ex quarta auger.ii gislenll Busbequii epis­tola «de legatione turcica», in quibus auctor de gente Tauricae Cher­sonesi germanica disputavit* «Non possum, inquit B., hoc loco praeterire, quae de gente ac­cepi, quae etiamnum incolit Tauricam Chersonesum, quam saepe audi­veram sermone, moribus, ore denique ipso et corporis habitu, origi­nem Germanicam referre. Itaque me diu cupiditas tenuit videndi ab ea gentem aliquem, et si fieri posset inde eruendi aliquid quod ea lingva scriptum esset, sed hoc consequi non potui. Casus tamen ut­cunque desiderio meo satisfecit. Cum essent duo hue illinc delegati, qui nescio quas querelas nomine eius gentis ad principem deferrent meique interpretes in eos incidissent, memores quid eis mandassem, si id usu veniret, ad prandium illos ad me adduxerunt. Alter erat procerior, toto ore ingenuam quandam simplicitatem prae se ferens, ut Flander videretur aut Batavus r alter erat brevior, compacto cor­pore, colore fusco, ortu et sermone Graecus, sed qui frequenti com­mercio non contemnendum eius lingvae usum haberet. nam superior vicinitate, et frequenti Graecorum consvetudine sic eorum sermonem imbiberat, ut popularis sui esset oblitus. interrogatus de natura et moribus illorum populorum, congruentia respondebat. Aiebat gentem esse bellicosam, quae complures pagos hodieque incoleret, ex quibus Tartarorum regulus, cum expediret, octingentos pedites sclopetarios scriberet, praecipuum suarum copiarum firmamentum ; primarias eorum * A. G. BUSBEQUII D. Legationis turcicae epistolae quatuor etc. Hanoviae MDCV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom