É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

EXCURSUS PRIMUS. DE AENIGMATIS. A eque atque antiquissima populorum sapientia in proverbiis et fabulis L eorumque religio in mythologicis perceptionibus de infinito, ita mens curis relevata jam antiquissimis temporibus se in inventione aenig­matum manifestabat, in quorum compositione ingenium nihil aliud quaerit, quam ut sibi et aliis hilaritatem afferai, quare in brevissima aenigmatis forma, quam raro paulo longius dilatabant, res diversae vel quae fallaci tantum similitudine cohaerere videantur, inter se con­nectuntur, saepissime vero improprie vel indefinite denominantur. Aenig­mata autem jam in antiquissimis litteraturae monumentis passim occu­runt, ut in libro judicum veteris testamenti, ubi hoc simsonis aenigma, quod Philistaeis solvendum proposuit, reperitur : ,(T) pinp TJ?£1 blJIíO KV) Hoc loco aenigma nyn nuncupatur, quod vocabulum in libro Danielis calliditatem, fraudem significai. Sphingis aenigma primus memorat sophocles (Oedip. Tyr. 130), sed eius verba non affert. Ne Asclepiades quidem aut diei temporum aut animalis mentionem facit. Idem aenigma apud dlodorum (IV. 64) ita sonat : Ti dori rò whò (jcjto'jv, vpÌTtouv xat zsTpáuouv, quod demum in libris posterioribus men­tione diei temporum nova accepit incrementa. Ecce Sphyngis aenigma, quod Oedipus solvit, in ulteriori sua forma: «quodnam est animai, mane quadrupes, meridie bipes, vespere tripes ?» In hac aenigmatis forma homo improprie animai nuncupatur diversaeque aetates ejus cum diversis diei tomporibus comparantur. Asclepiades quidem apud Athenaeum ens aenigmatis generi kpnsrwv annumeravit. Geminatio, paro­nomasiae, onomatopoesis, composita insolita, nec non vocabula lusoria vel talia, quae rarissime usurpantur, auditoribus aenigmatum quam plurimam afferunt delectationem, maxima tamen hilaritas per con­junctionem rerum inter se admodum diversarum atque per denomina­tiones earum improprias excitatur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom