É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
XCIi mutationem videmus in dialecto kazanica, e. g. on «far» loco cag. nn , — osta pariter atque in 1. cumanica loco cag. usta ; e contrario un « decern» loco on aliarum dialectorum, — ul «ille, illa, illud» loco cag. ol etc. In lingua quoque Turkomanorum vocalis u pro o aliarum dialectorum perquam saepe occurrit, e. g. bui «es» pro boi etc. In sermone bosniaco Blau docente vocales o et ö haud ita raro cum u et ii permutantur, e. g. tigu «ulula» pro ögü aliarum dialectorum, vocalis vero ö cum il in versu cadentiam facit, ita söz cum jüz etc. Vocalium harmónia etiam in lingua cumanica summa lex erat, at haec lex ob saepe inconstantem et inperfectam denotationem vocalium, praecipue in prima codicis parte non semper apparet, immo in vocabulario saepissime latet, e. g. birga « simul», — yetmac , cf. cag . jitniàk, — terclap «velociter» etc. Etiam in 1. cumanica vocalis suffixi interdum ad vocalem radicis conformatur, quam assimilationem in dialecto Kazanica et in aliis quoque dialectis conspicimus. Vocales breves interdum elisae esse videntur vel saltern non denotantur, e. g. ajp «peccatum», cf. osmanicum aj'ip , arabice f° r ma verbi tüsrüp (pag. 138) ipsa suffixi vocalis elisa est, cf. formám factitivam cag. tösürmak «dejicere». Haec elisio etiam in dialecto kazanica haud ita raro occurrit, e. g. tösra pro tösöra, — brati pro beraü «aliquis», — borno «nasus ejus» pro borono etc. De consonis haec pauca admoneo : I. consonae gutturales linguae cumanicae per sequentes litteras notantur 1. k 2. ch 3. gh 4. c 5. g 6. h 7. signo quodam litterae Graecorum p subversae perquam simili, quo nasalis explosiva ng significatur. Consona kàf Turcarum in secunda codicis parte plerumqe per k et c denotatur, e. g. karovimiz «praemium nostrum» (pag. 145), — kacan «quum etc., eademque consona in vocabulario saepe etiam per c significatur, e. g. pag. 17 coarmen, coydum etc., cf. cag. (jLijj», — cuyrug «cauda», cf. ^j^yi, -— tamucka «ad inferna». Haec ipsa consona etiam per eh et gh designatur, e. g. tichmac (in pag. 43) juxta tictim «piantavi», — kachma ,