É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
xeni tertiam personam huj us verbi souarol, id est sonar ol scripsit. Ipsa vocalis o interdum per oh denotatur, e. g . touhi «plenum», cag. toluk , tolu, kazanice tuli, — in prima codicis parte chunradan tonga (n) «spurius», cf. cag. togma , togkan etc. «nasci» apud Pavet de Courteille), kazanice tu-, t'iu-, Vocales o et ö in codice cumanico haud ita raro pro u et ü reperiuntur, e. g. sounclu loco cagataici süjüngülük, — böri «lupus», cag. büri etc., — satov , buzov loco satuv , buzuv (satuk, buzuk), — osta «magister» loco usta. Eandem permutationem vocalium etiam in dialecto Kazanica videmus, e.g. tot- «tenere», — toz «sai», — kot «salus», cagataice tutmak, — tuz, •— kut etc. In dialecto Kasgarica vocalis u et tunc clare pronunciatur, quum in aliis dialectis ture, orientalibus in vocalem o permutatur. In glossa bosniaca corda «gladius» vocalis o ex originali u orta esse videtur, cf. osmanicum hungaricum kard. 5. Vocalem u ab ii scriptores codipis Venetiani rarissime distinguunt, distinctio autem in hunc modum efficitur, ut litterae u lineam transversam adjiceant, quae earn ex obliquo scindit, e. g. ciiydurumen, ciiydurdum, ciiydur «ardo», «arsi», «arde» 1 Quum vero scriptor dubius fuisset utrum vocalis ö an ü seribenda esset, super litteram u minusculum 0 adseribebat, e. g. iizun loco cagataici üciin, kazanice öcön, osmanice icin, jacutice isin. Germanicum w non solum in germanicis glossis, sed etiam in quibusdam formis turcicis usurpatur vocalis ü ab u distinguendae causa, e. g. daw (pag. 40), — kö'wsap «desiderans» (pag. 140 codicis). Vocalis u et ü in lingua cumanica perquam saepe occurrunt pro o et ö aliarum dialectorum, e. g. un «sonus» loco cag. on, — suzul juxta sozulurmcn, cf. cag. sözülmak, — üzdi loco cag. özdi (pag. 143. codicis), — ugraia dir, cf. cag. okramak, — tuz «pulvis» loco cag. toz, — bulsun « sit » loco cag. bolsun, — boguz «guttur» loco cag. bogoz, — ugialurmen «ve ree undor» (pag. 57), cf. ture. or. ojaltnak, ojatmak, — uleb (=üleb) «moriens», cagataice ölniük. Eandem per1 In vocabulario sub litterá c.