É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
1.xxix habét Albericus Monachus trium fontium : Archiepiscopus inquit, R obertus Strigonicnsis de Hungaria, novum fecit Episcopum in Comania T heodoricum nomine (ad an. 1228. p. 527). Quo fit, ut mihi nullo negotio persvadeam Episcopatum Cumanorum , a Roberto Strigoniensi erectum, qui ante octo annos Gentis principem, dum Vesprimensis Episcopus erat, ac profectionem in terrain Sanctam moliretur, cum quindecim millibus sacro fonte abluerat. Quamdiu autem hie Episcopatus duraverit, arduum est decernere. Ab Theodorico iterum Episcopus Cumanorum, sed anonymus comparet in litteris Gregorii IX. ad Belam IV. anno MCCXXXV. Perusio VII. Calendas Decembris datis (ex regest. Gregorii IX. Epist 282.) ; quibus Regi nunciat, se ex insigni laborum fructu, quern Erater Paulus Hungarus, et Hyacinthus Odrovansius, uterque ex Sancii Dominici família apud Cumanos fecissent, permotum esse, ut genti Episcopum daret, rogare se itaque Regem, ut Episcopo Ecclesiam Cathedralem erigi curaret, dotaretque fundis, ex quibus dignitatem cum honore tueretur. Qua in re an Rex morém Pontifici gesserit, non constat, quamvis contrarium magis verisimile appareat, cum ad annum MCCLXXIII. Thomam Cumanorum Episcopum in Hungaria egisse comperiam ex litteris quibus Capitulo Strigoniensi significai, se inter Civ.es Strigonienses, et ejusdem Civitatis Archiepiscopum pacem ex Regis mandato confecisse. (Litterarum hoc initium est : Reverendis in Christo Patribus, et Dominis Capituli Strìgoniensis Thom as Cumanorum humilis Minister &c.) Abhinc tametsi per intervalla crebrae in Moldáviám profectiones a viris sacris susceptae religionis causa fuerint, tamen nullum qui statariam operam isthic navasset, Episcopum invenio. Ex quibus conjicio, et Episcopos Cumanorum ut plurimum Regionarios, et Episcopatum hunc a Milkoviensi omnino distinctum fuisse. » 1 Simul cum Cumanis et multos Bissenos fidem christianam amplexos esse minime dubitate potest, Bisseni enim a Cumanis devicti sensimque cum iis in 1 Specimen Hierarch. Hung. Pag. 415, 417.