É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

1.xxviii exitum habuerunt. Paulo post Cumani denuo in Transilvaniam se effuderunt, ferro atque igni longe lateque omnia depopulati sunt, sed eos rex Ladislaus devicit. Ab eo tempore magna Cumanorum pars Bissenis devictis Moldáviám terrasque ei adjacentes usque ad invasionem Mongolorum occupatas tenebat. In quibusdam nominibus geographicis Moldáviáé Bissenorum memoria adhuc viget, ita pagus quidam Moldáviáé Beznoasza, alius pagus Bezest nominatur (nomen B esenyő etiam in Tran­silvania occurrit). Cumani, Hungarorum vicini e Moldavia, quam seculo XIII. et XIV. expresse «Cumaniam» nuncupabant, saepissime in Transilvaniam, Hungáriám et in impérium byzan­tinum irruentes locos cultos et inhabitatos devastabant. Dynastia bulgarica Assenidarum Cumanos sibi associans eorum ope adjuta anno 1186 regnum bulgaricum restauravit et in sequentibus quoque bellis contra Byzantinos Cumani semper magnam par­tem habebant. De propagata ad Cumanos hoc tempore fide Christiana celeberrimus Pray in hunc modum scripsit : «Prima, inquit — omnium propagatae apud Cumanos in Moldavia Reli­gionis Christianae vestigia in Chronico Belgico reperio in haec verba ad annum MCCXX. In Ilungaria Magister Robertus Vesprirniensis , Vir bonus, et religiosus in Leodicnsi Dioecesi natus, factus fuerat Archiepiscopus Strigoniensis : cui cruce signato, ct in procinctu itineris constitute occurrit filius Principis de Comania, et ait : Domine baptisa me cum duodecim istis, et Pater meus veniet ad tc ultra silvas in tali loco cum duobus millibus virorum, qui omncs desiderant de marni tua baptisari : quo facto abiit Archicpis­copus ultra silvas in occursum patris illius, et ibi baptisati sunt, Deo dante, quindccim millia hominum (Pistor. script, rer. Germ. Tom. III. pag. 242). Sed haec aut occupata sunt, aut in Roberto Archiepiscopo error cubat, qui id temporis nondum ad Strigoniensem Cathedram ex Vesprimiensi traductus erat. Rur­sus ad annum MCCXXVIII. (apud Odoricum Raynaldum), conver ionis memoria in eadem Gente occurrit, adjecto etiam Episcopo , cui Theodorico nomen fuerit , quique omnium furiasse primus genti Cumanorum datus Episcopus sit, ut

Next

/
Oldalképek
Tartalom