É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

LXXVII jam anno 1067 cum duobus tantum annis post jacturam factam magnum ducem Kijevensem oppugnans eum suosque in fugam vertit. De prima harum duarum incursionum hic amplius ali­quantum disseremus. Turma Uzorum 600,000 hominum (quern numerum Graecorum timor invenisse videtur) anno 1065 muli­eres, pueros, pecus et omnia utensilia secum auferens scaphis Danubium transgressa in Bulgáriám byzantinam irruit. Ilio tem­pore duces B asilios A pokapios et N ikephoros B otoniates custodiam castellorum graecorum ad Danubium tenebant, quos Uzi post victoriam captivos fecerunt. Tunc demum una pars victorum in provincia Bulgarorum considere voluit, altera vero Balcanum montem transgressa totum impérium ferro et igni devastans Graeciam usque venit. Constantinopoli de regno desperaverunt, quia adversario valentissimo resistere impossi­bile videbatur. Nonnullorum consilium erat, ut incolae urbis amplissimae earn derelinquentes in Asia minori novam sibi quaererent patriam, alii imperatorem palam et publice vitupe­raverunt, cujus culpa exercitus periit, totique imperio exitium affertur. Autumno Constantinus Dukas solum 150 militibus comitatus prope oppidum Choerobachi (quod situm erat ad meridiem versus ab urbe Hadrianopoli) castra posuit. Tunc temporis in castris innotuit, Uzos partim gladio Bissenorum et Bulgarorum, partim lue pestifera consumtos esse et duces eorum trans Danubium aufugisse, duos vero duces Graecorum captivos tandem libertatem recuperasse. 1 Aliquot decenniis transcursis Cumani victoriosi denuo ad Danubium pervenerunt et anno 1071 per Transsilvaniam septemtrionalem in planitiem quoque Biharensem penetraverunt. 2 Cumanos praeda graves rex S olomon assecutus est, eosque licet a superiori loco pugnarent, ad internecionem delevit. Trien­nio post Bulgari et Bisseni quum idem tentassent, eundem 1 Vid. « Byzantinische Geschichten» von A UG. FR. GKKÖREK, herausg., ergànzt und fortgesetzt von Dr. J. B. W EISS, Gratiae 1877. Tom. III. pag. 668—669. 2 V. hanc succintam históriám incursionum Cumanorum apud doct. ROESLERUM «Romànische Studien». Pag. 329—330.

Next

/
Oldalképek
Tartalom