É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

l.XXVt maxima pars in antiqua patria remanens, tandem maxime exop­tatae libertatis potita est. Aliae tribus Ghuzorum a Cumanis separatae in antiquis terris Massagetarum, ad septemtrionem regionis Gng more nomadum vitam egerunt, quarum celeber­rimus geographus Belchi expresse sub nomine Guzzorum mentionem fecit. Cumani, quos seriptores graeci Uzos appel­labant 1, dominium suum jam seculo X a flumine Ural usque ad Volgám protenderunt. Statu eorum fiorente vitam per artes commerciumque exeoluerunt et forsam jam hoc ipso tempore scribendi quoque ars apud eos introducta fuit. Haec Cuma­norum propria scriptura certo ea fuit, quae «uigurica» dicitur. Januenses de quibusdam diplomatibus diserte annotant, ea de lingua cumanica in linguam latinam conversa fuisse et de his ipsis diplomatibus id quoque tradunt ea in «littera ugaricha», scripta esse. Hoc nomen «littera ugaricha», uti in additamentis ad históriám Crimeae demonstrare con­stitui, nihil aliud significat, quam earn ipsam scripturam uiguricam, quam etiam chagani Desti Kipcsak evidenter a Cumanis adoptaverunt. Hanc ipsam scripturam J uli anus ex ordine Praedicatorum «litteras paganas» appellai, quas eodem Juliano teste Cumanus quidam paganus non solum legit, sed etiam interpretatus est: « Nos autem cum transivimus per Cumaniam paganum quendam invenimus, qui nobis eas est interpretatus« . Cumani seculi X cum Chazaris crebras et per­quam cruentas habuerunt pugnas, iique incursiones in territó­rium chazaricum teste Masudi semper hiemi fecerunt, quum Volgám congelatam transgredi facile fuit. Anno 1044 Cedreno docente Bisssenos et paulo post principem Russorum quendam ex improviso irruentes tandem anno 1065 per terram Bisse­norum usque ad Danubium pervenerunt, unde etiam in impé­rium byzantinum impetum fecerunt. Haec tamen expeditio Cumanis male successit, maxima enim pars exercitus eorum lue pestifera interiit, nihilominus alius Cumanorum exercitus 1 lidem Cumani, quos seriptores orientales arabici et persici Guz, Guzz vel Gizz nominant, a scriptoribus graecis byzantinis «Uzi» appellantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom