É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

1.xxv junctio inest, quam in forma Varkun, Kliermichion vidimus. J ordanis de nomine praedicto in hunc modum scripsit : (resi­duum exercitus Hunnorum) «eas partes Scythiae peteret, quas Danapri amnis fluenta praetermeant, quae lingua sua Hunnivar appellant.» Cumani diu regionem litoralem fluminis Jaik inha­bitantes illic oppidum quoque habebant a principibus eorum inhabitatum, quod oppidum auctore libri «gihannuma» admonente Seving nominatum fűit. K azvini senes apud populum terrae Kimak deorum honorc affectos esse dicit et de G huzis id quoque memoriae prodidit, doctrinam christianam apud eos propagatam fuisse, sed uti videtur, hoc primum conversionis tentamen optato effectu caruit. Jam vidimus, doctrinam Corani in Cuma­niam penetrasse et minime dubitamus, religionem Muhamme­danicam, quae in Cumania non solum propagata est, sed etiam in hoc solo radicem sumsit, in animis Cumanorum quaedam mitioris educationis semina sparsisse. Cumanos ètiam cum Persis diutinum et varium habuisse commercium constat, in lingua enim cumanica codicis Venetiani non ita paucas conspicimus voces, quarum origo persica in dubium vocari minime potest, ita e. g. mihir «affectus» «amor», ^L^o «amicus» etc., — pag. 145. cod. dicier: koanalim didcringà «gloriemur in vultu tuo», cf. ^LXJ.Ó «vultus», — in eadem pagina gan «mundus», cf. ijLgja., — balia «pretium», cf. Lgj, — pag. 148. gu «vox»: bu gulardenulam «iis vocibus dictis», cf. ^c^iq «loqui», cpiod tamen voc. etiam cumanicum esse potest. Etiam in columna vocabularii cumanica haud ita paucae glossae persicae originis leguntur. Tempore potentissimi Turcarum principis Dizabul Avari Cumanique ab eo devicti et subjugati animosae oppositionis crudeles poenas expenderunt. Dizabul in hocce bello hostem usque ad Volgam persecutes regionem Avarorum Cumanorum­que ubique ferro et igni devastavit. Progressu temporis Uar­chonitae tandem a durissimo jugo liberati ex antiquis mansio­nibus emigrantes usque ad Danubium penetraverunt et in antiqua Pannónia potentissimum Hunnorum regnum saltem ad exiguum temporis restauraverunt. Cumanorum, uti mihi videtur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom