É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
lxxiv (juos Ibn Dasta simul cum ^^ et ^iiyj nominat. De Tagazguzis id tantum admoneo, eos doctissimus F ràhn Tunguzos fuisse opinatus est. Scriptores persici et turcici morem Arabum in hac. re sequti item ad genealogias ethnologicas conscribendas animum adhibuerunt, ita Mirchond, Residcddin, Abulgházius et alii. Resideddin septem principales tribus furcicas enumera vit i. Oghuzos, quos postea Turcomanos nominabant, 2. Kipcakenses 3. Kalagienses 4. Karlikos 5. Kanklicnses 6. Agaö Eri 7. Uiguros. Cumanos hoc loco nomine Oghuzorum nominatos fuisse persvasum habeo, quid enim aliud nomen gliuz scriptorum orientalium esse potest, quam forma abbreviata antiquissimi nominis Oghuz, quo nomine gcographi et bistorici Arabum et Persarum olim potentissimi generis Parthorum descendentes appellabant. Ipsum vero nomen oghuz cum altera bujus nominis forma ogur idem olim fuisse jam diximus. Nomen Kangli uti vidimus, nobilissimorum trium tribuum Bissenorum nomen erat et quod ad Karlikos pertinet, eos etiam Kazwini in cosmographia nominavit. Ex hisce genealogiis, quae sane pro stricte ethnologicis minime habendae sunt et in quibus etiam ad geographiam, nimirum ad geographicas auctorum gencalogiarum notiones respectus semper habendus est, manifesto apparet, Cumanos quarum gentium turcicarum proximos affines et vicinos existimatos fuisse, ex iis porro genealogiis et hoc videre possumus, Cumanos et tunc ad Volgám habitasse, quum Bisseni Moldáviám, Bulgari Moesiam jam occupatam tenebant, Josippon enim diserte dicit : -pìtiai mbiDi lajis bss sin brrn nn: by amrr cm •'Din K"lp:n bnn -iron by DDI!"!. Haec ipsa relatio in textu arabico a Kunik edito ita sonat : 1 (yi-b) cbsbl ^yibo F.G.Ó*^ (osmanice b.Jo) bj xJ+Ap 0 uP^ 7*^5 Avaros et Cumanos quando a stirpe communi secessise non liquet. Avaros sub nomine Parnorum jam Stkabo, Cumanosque Plinius diserte memorant. In nomine regionis Scythiae Hunnivar , in quam regionem exiguum exercitus Ellak residuum tanquam ad asylum confugit, fortasse eadem nominum Hun et Uar con1 Harkavy 1. C. pag. 74.