É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

LXV » igitur non prorsus more nomadum vitam egerunt, sed uti ex verbis citatis intelleximus, principes eorum oppidum quoque regium habuere, quod post devastationem Mongolorum Nogai tandem restauraverunt. Usque ad finem IX seculi Cumani re­gionem inter Chazaros et Bissenos occupatam tenebant, tunc autem simul cum Chazaris in terram Bissenorum irruentes eos antiquis mansionibus depulerunt, sed nonnulli Bissenorum C on­stantino docente tandem in patriam reduces cum Uzis, id est Cumanis, amicitias conjunxerunt, attamen et postea — ad tern­pus saltern — inter se aliquantum diversi manserunt.: *«« roìq Xeyo­pivotq Ou£uig ouvqjxyoav xdt pi/pe r o~j vt/v eiaiv ev «òroFs eyovzeq zoiauza yvio­piapaza íóaze diayiopi^eadai àuzóiq xaì voeìoOat fives ze Yjoav, ') Religio Muhammedanica, quae in regnum Bulgáriáé jam seculo IX et postea in Chazariam quoque penetravit, etiam apud Cuma­nos propagata fuit, earn Cumanorum religionem scriptores ecclesiastici latini posteriores «ritum tartaficum» nomina­bant, ita e. g. J oannes diaconus Kiikiillòiensis : «Hic etiam gentem Chomanorum, ritui Tartarico involutam — ad fidem Catholicam converti procuravit (scilicet L udovicus I. rex Hun­gáriáé) » 2 etc. Kazvini in cosmographia 3 annotai, Ghuzos sui temporis christianos esse; in hac re celeberrimus cosmogra­phus manifesto erravit, attamen nonnullos Cumanos id tem­poris ad fidem christianam conversos fuisse, haud ita incredi­bile est. Kazvini post terram Ghuzorum regionem Kimak no­minatam descripsit, quod nomen loco Kumak scriptum esse persvasum habeo, inter vocales enim i et u pronunciations tur­cicae parum tantum interest. Kazvini ait, incolas hujus regionis scripturam propriam habere et Ghuzos monti sacro hujus ter­rae Menkur nominato cultum tribuere. Vox menkur mihi ex duobos vocibus mengü et ur composita videtur, quarum prima «aeternum», secunda «dominum» signifìcat, cf. adjectivum cumanicum codicis Venetiani mengü, e. g. pag. 144 cod. mqngii 1 De administratione. Pag. 166, 167 ed. Bonnensis. 2 V. JERNEY 1. c. Tom. 1. Pag. 59. 3 Ed. WÜSTENFELD. Göttingae, anno 1848. codex cumanicus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom