É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
i.xtii scripto haec eadem lingua jam non «ogarescha », sed «lingua tartarica» denominatur: «et praesentis instrumenti de lingua tartarica» etc. 1 Non solum Januenses, sed etiam alii scriptores occidentales Turcas Tauricae et chanati Desti Kipcak «Ugo res » nominabant. Nomen Ugor cum nomine Turcarum eponymo Oghuz idem esse videtur, historiarum enim scriptor persicus Resideddin simul cum tribù «Oghuz» sequentes tribus: Kipcak, Kangli (cf. trium tribuum bissenicarum nomen Kangar), Karlik, Kalagi, Agac-Eri et Uigur nemorat. In hisce formis ejusdem nominis: ogor, ugor et oghuz permutationis sibilantis cum r alterum antiquum exemplum conspicimus, cf. nomen a Plinio traditum T emerinda nomenque Neptuni scythicum Thamimasadas. Tribum 2 Oghuz Russi interdum Polow-zi nominabant, Polow-zi vero Cumanos significare constat inter omnes, Cumanos autem Theophylactus 1. c. simul cum Avaris Ugoros nominai; his praemissis sequitur nomen U gor et Oghuz ejusdem originis fuisse. C halcondylas Oghuzorum duos principes Duzalpes et filium ejus O ghuzalpes cum Byzantinis bellum gessisse dicit. Tribus Oghuz postea «Turkomanorum» dicta est, at ramus quidam tribus Jomut Turkomanorum Ogurcali et non Oguzcali dicitur. 3 De origine autem Turcomanorum H. Kiepert 1. c. pag. 58 haud dubitanter asserit, eos Daharum, Massagetarum, Parnorum progeniem esse. Ipsum nomen Ogur «secundam fortunam», «bonum omen» significat. Cumanos Theophylactus uti jam vidimus, Ugoros, Ibn Foslan et alii scriptores orientales et occidentales Turcas, Georgius Cedrenus Scythas nominat : rò zàv Oùzàv i^vog ydvos «Ì x<ù ooTot Axodtxòv x. r. L 4 Plinius inter gentes, quae regiones a mari 1 V. nostrani dissertationem «Adalékok Krim történetéhez» («additamenta ad históriám Krimiae»). Budapest, 1873. Pag. 32—33. 2 Histoire de l'Empire Ottoman par TH. D'OK.SZA. Tom. I. Pag. 11 (in annotatone). 3 Cagataische Sprachstudien etc. von HERMANN V ÁMBÉRY. Leipzig, 1867. Pag. 223. » II. 582 editio Bonnensis.