É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

l.X «senex» nuncupatur, v. locutionem : öreg Isten 1 et in ipso nomine Isten «Deus» prima Syllaba is fortasse «antiquum,» «aeternum» significai, cf. vocem ös «avus,» «priscus». Antiqui igitur Turcae Deum ut ens supremum Okan, aukan , ut patrem generis human i antiquissimum baj at et uti ex nomine Papaei discimus baba invocaverunt. Hoc brevi excursu etymologico peracto ad enarrationem historicam redeamus. H erodotus a dextra fluminis Tanais supra terram Budino­rum Thyssagetis vicinos Jyrkas (quod mihi scribentis errore ex priscino Tupxai ortum esse videtur, nam litterae T et / inter se facillime permutari possunt) habitare dicit. 2 Plinius vero inter diversas gentes circa Maeotin prope Tussagetas (al. edit. Thussa­getae) Turcas (al. edit. Tyrcae) quoque memorai : «— — — Tussagetae, Turcae, usque ad solitudines saltuosis convallibus asperas: ultra quas Arimphaei, qui ad Riphaeos pertinent mon­tes». 3 Nomen populi 'lò/tx/n, quos H erodotus (IV. 22) nomades venatorios fuisse et inter Volgám et Ural habitasse dicit, cum turcico jilriik « viator» idem esse Ktepert conjecit («Lehrbuch der alten Geographie, » II. Hàlftc, pag. 342). Nomen Turcarum, uti jam vidimus , apud scriptores byzantios tandem sensum collectivum nactum est et hoc ipsum nomen etiam apud scriptores oricntales haud ita raro ut collectivum usurpatur, sic Sa'adia nomen manifesto collectivum per "pn Ss interpretatur nomenque Turcarum jam in Talmude (tract. Jebamoth) loco Togarma legi potest : "p^niYD «domus (família) Turcarum,» ad quam vocem Paulus Cassel recte anno­tavit, hoc loco nomen citatum nomini D"1S, id est Persine opponitur, quae oppositio cum perquam nota Irani cum Anirano vel Turano optime convenit. 4 Nomen Togarma cum nomine 1 V. CI. PAUI.I HUNFALVY «Magyarország Ethnographiàja». Pestini, 1878. Pag. 241. 2 Tib. IV. cap. XXli. 3 Lib. VJ. cap. VII. 4 Der Chazarische Königsbrief aus dem X. Jahrhundert. Berlin, 1877. Pag. 88-89.

Next

/
Oldalképek
Tartalom