É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)
CODEX CUMANICUS
XT.V (JERNEY haud recte bocson edidit) igyi tengere Ammen («Ammen» apud JERNEY desideratur). VÁMBÉRY in illa dissertatione, 1 uti jam annotavi, textum paulo correctiorem Debrecziensem emendandum suscepit, sed non omnia ei ex sententia successerunt, immo quaedam emendationes ejus contra naturam et indolem linguae cumanicae, quantum earn ex codice Venetiano novimus, plane repugnant. VÁMBÉRY orationem dominicam in hunc modum correxit : Bizim atamiz kim sen kökte sentléssen ad'in dözünsen könglün nicekim zerde eile kökte bizim ekmemizni ber bizge küngön, at bizim giinemizni nizen bizde zermiz bizge ötrü gelgenge, iltme bizni at zamanga kutkor bizni at zamandan sen bar sen ize tengri Orthographiam praecedentis textus non solum ab originali Debrecziensi, sed etiam a ceteris textibus, quos novimus, plane alienam esse, quisquis videt. Palaeographia multum abhorret a vocalium tam violenta permutatione. Octo exemplaria JERNEY in scriptione e loci i inter se prorsus concordant, quam ob rem plane tentamen temerarium est hanc perfectam concordantiam pro nihilo putare. Ipse VÁMBÉRY dialectorum turcicarum peritissimus loco citatoobservavit, orthographiamtextuum «paternoster» cumanici a JERNEY editorum phonologiae dialectorum baskiricarum, nominatim nogaicae et crimicae prorsus respondere et uti optime novimus, in iis dialectis pariter atque in kazanica vocales e et i inter se permutari solent. Auctor vocabularii cumanici codicis Venetiani et missionarii germanici, qui magnam secundae sectionis partem scripserunt, vernaculam dialecti cumanicae pronunciationem recte et consequenter denotandam crebro non curabant et praecipue in transcriptione vocalium saepe a verro aberra1 Nyelvtudományi Közlemények. Tom. IX. Fase. III. Pag. 215—219.