É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

XXXVII quus possessor, quidam 'álim ex gente nogaica a VÁMBÉRY de peculiari libri indole interrogatus nogaicam esse dixit. Iam primo adspectu dialectum cantiuncularum praedictarum dialecto kaza­nicae in quibusdam phonologiae proprietatibus respondentem esse vidimus. Dialectum cumanicam quoque, quantum earn ex codice Venetiano novimus, cum kazanica arctissima affinitate conjunctam esse in hac nostra codicis editione saepe obser­vavimus. Quod ad partem phoneticam cantionum nogaicarum, pro consona initiali j in iis consonam g invenimus, e. g. «canta» loco öagataici üLaj, — ^jl^iLa. «folium» loco glyU , — «terra» loco ^o , — «ventus» loco J-o etc., quae formae in XX stropha cantionum conjunctim occurrunt : Doct. GVILLIELMUS SCHOTT optime observavit, voces ultimae lineae hujus strophae alliterationem efficere. 1 In dialecto kaza­nica liane consonarum perniutationem saepe observamus (e. g. gir(g = z), —gazìu etc.) eacjue etiam in transcriptione latina codicis Venetiani interdum occurrit, e. g . gichildim «lapsus sum» loco cagataici ^ j J j U j , cf. kazanicum jìgil- «labi», jìk- «demo­liri». Eadem permutatio in dialectis kirgizicis notissima est, e. g. gii « annus» loco jil, gaman « malum» loco jaman , giirek «cor» loco jiirek. Plurális tcrtiae personae praesentis lui^j' cum forma singularis piane convenit, eandem convenientiam etiam in codice nostro Venetiano observamus (pag. 143 etc.). In dialecto nogaica nonnullas voces mongolicas usum obtinuisse satis constat, in hac quoque re dialectus nogaica et cumanica inter se conveniunt, namque in parte prima et secunda codicis nostri quaedam voces tantum auxilio linguae mongolicae expli­cari possunt, e. g. in pag. 140 vox olbek, quod idem esl cuni mongolico clbck, elbeg «abundantia ». De significate cuma­1 Ulo Ubi ..vcUiLo 1 6. Juli 1868. Sitzung der philusophisch-historischen Klasse. Pag. 497.

Next

/
Oldalképek
Tartalom