É. Apor (ed.): Codex Cumanicus. Ed. by Géza Kuun with a Prolegomena to the Codex Cumanicus by Lajos Ligeti. (Budapest Oriental Reprints, Ser. B 1.)

CODEX CUMANICUS

XXXVI golicam in vastissima regione inter tlumina Tanaim et Bory­sthenem 1 habitasse. Persvasum est mihi cum Cumanis et Bis­senos antiquam patriam recuperasse, in nomenclatura enim pagorum nogaicorum diversa nomina cum Kegenes composita reperiuntur , quorum compositorum secunda pars (Kegenes ), Georgio Cedreno teste Bissenorum cujusdam ducis nomen erat, quem ducem Cedrenus genere obscurissimo nullisque natalibus, sed bello praestantissimum fuisse clicit. 3 Doct. Jerney in suo itinerario sequentes pagos enumerai, quorum nomina per Kegenes terminantur : 3 i. Kami kegenes 2. Gansur Kegenes 3. Gan­triin Kegenes 4. Tas Kegenes 5. Tuske Kegenes. Originalem hujus nominis formám kenges opinor, quod cagataice «consilium» significai, ex qua forma per metathesim litterarum bissenicum Kegenes facillime oriri potuit. Abul-Gàzi ministrum principis : kengesli nuncupat, v. locum sequentem J^^^XáUT^ pisLiob ^ ,^-bsl etc. 4 Nomen vero cujusdam pagi nogaici Kanglera trium praestantissimarum bissenicarum tribuum honorificam appella­tionem Kangar in memóriám reducit. Tribus nogaica, uti viri docti observaverunt, ex confluxu Cumanorum, Bissenorum et Mongolorum originerà duxit, quae origo etiam in nomencla­tura pagorum evidenter perspici potest, namque in ea praeter nomina cumanica et bissenica etiam aliquot mongolica occur­runt, e. g. Sagaltai etc. Nomen loci Akus cum nomine cujusdam ducis Cumanorum piane convenit, de quo duce Thuroczi in «Chronica Hungarorum» ita scripsit: «in primo autem impetu, rex (scilicet sanctus Ladislaus), ducem Cunorum, nomine Akus, percussit. » 5 Prof. Vambéry ex libro « Urus-tatar elif-bajy, istichrag ejlaugi Bin Vakkab» inscripto atque anno 1852 in urbe Kazan publicato quasdam cantiunculas in commentariis linguisticis academiae hungaricae publicavit, quarum linguam libri anti­1 Danapris. 2 Historiarum comp. Bonnae. Tom. ii, pag. 582. 3 Keleti utazás. Tom. II, pag. 126. * In glossario PAVET de COURTEILLE. 5 Pars II. cap. 57. Apud Schwandtner. Tom. I. pag. 272. V. JERNEY, O. C. pars II. pag. 127.

Next

/
Oldalképek
Tartalom