Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 778.
ANNALES REGNI FRANCORUM accessit acceptisque, quos Ibin al Arabi et Abuthaur quosque alii quidam Sarraceni obtulerunt, obsidibus Pompelonem revertitur. Cuius muros, ne rebellare posset, ad solum usque destruxit ac regredi statuens Pyrinei saltum ingressus est. In cuius summitate Wascones insidiis conlocatis extremum agmen adorti totum exercitum magno tumultu perturbant. Et licet Franci Wasconibus tam armis quam animis praestare viderentur, tamen et iniquitate locorum et genere inparis pugnae inferiores effecti sunt. In hoc certamine plerique aulicorum, quos rex copiis praefecerat, interfecti sunt, direpta impedimenta et hostis propter notitiam locorum statim in diversa dilapsus est. Cuius vulneris accepti dolor magnam partem rerum feliciter in Hispania gestarum in corde regis obnubilavit. Interea Saxones velut occasionem nancti sumptis armis ad Rhenum usque profecti sunt. Sed cum amnem traicere non possent, quicquid a Diutia civitate usque ad fluenta Mosellae vicorum villarumque fuit, ferro et igni depopulati sunt. Pari modo sacra profanaque pessumdata; nullum aetatis aut sexus discrimen ira hostis fecerat, ut liquido appareret, eos non praedandi, se ultionem exercendi gratia Francorum terminos introisse. Cuius rei nuntium cum rex apud Autesiodorum civitatem accepisset, extemplo Francos orientales atque Alamannos ad propulsandum hostem festinare iussit. Ipse ceteris copiis dimissis Heristallium villam, in qua hiemare constituerat, venit. At Franci at Alamanni, qui contra Saxones missi erant, magnis itineribus ad eos ire contendunt, si forte in finibus suis eos invenire possent. Sed illi iam re peracta revertebantur ad sua. 94