Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)
Annales Regni Francorum - DCCLXXVIII.
ANNALES REGNI FRANCORUM accipere mererentur, si ulterius sua statuta violarent, et patria et libertate privarentur. Baptizata est ex eis ibidem maxima multitudo, quae se, quamvis falso, christianam fieri velle promiserat. Venit eodem in loco ac tempore ad regis praesentiam de Hispania Sarracenus quidem nomine Ibin al Arabi cum aliis Sarracenis sociis suis, dedens se ac civitates, quibus eum rex Sarracenorum praefecerat. Idcirco rex peracto memorato conventu in Galliam reversus natalem Domini in Dutciaco villa, pascha vero in Aquitania apud Cassinoilum celebravit. [In qua villa natus est ei filius ex Hildegarde regina, quem ex sacro fonte Hludovicum nominaverunt.]10 10 Addidit M. Freher ex codice quodam Germanensi, qui nunc latet. DCCLXXVIII. Tunc domnus Carolus rex iter peragens partibus Hispaniae per duas vias; una per Pampilonam, per quam ipse supradictus magnus rex perrexit usque Caesaraugustam. Ibique venientes de partibus Burgundiáé et Austriae vel Baioariae seu Provinciae et Septimaniae et pars Langobardorum; et coniungentes se ad supradictam civitatem ex utraque parte exercitus. Ibi obsides receptos de Ibin al Arabi et de Abutauro et de multis Sarracenis, Pampilona destructa, Hispani Wascones subiugatos, etiam et Nabarros, reversus in partibus Franciae. 90