Darvas Mátyás: Frank királyi évkönyvek / Annales Regni Francorum - A Magyarságkutató Intézet Kiadványai 21. (Budapest, 2021)

Annales Regni Francorum - Frank királyi évkönyvek - 777.

ANNALES REGNI FRANCORUM quod Widochindis rebellis extitit cum paucis aliis: in partibus Nor­­dmanniae confugium fecit una cum sociis suis. Etiam ad eundem placitum venerunt Sarraceni de partibus Hispaniae, hi sunt Ibin al Arabi et filius Deiuzefi, qui et latiné loseph nominatur, similiter et gener eius. Ibique multitudo Saxonum baptizati sunt et secundum morem illorum omnem ingenuitatem et alodem manibus dulgtum fecerunt, si amplius inmutassent secundum malam consuetudinem eorum, nisi conservarent in omnibus christianitatem vel fidelitatem supradicti domni Caroli regis et filiorum eius vel Francorum. Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Dotcia­­cum, et pascha in Aquitania in villa Cassinogilo. Et inmutavit se numerus annorum in AQDE Rex prima veris adspirante temperie Noviomagum profec­tus est et post celebratam ibidem paschalis festi sollemnitatem propter fraudulentas Saxonum promissiones, quibus fidem ha­bere non poterat, ad locum, qui Padrabunno vocatur, generalem populi sui conventum in eo habiturus cum ingenti exercitu in Saxoniam profectus est. Eo cum venisset, totum perfidiae gen­tis senatum ac populum, quem ad se venire iusserat, morigerum ac fallaciter sibi devotum invenit. Nam cuncti ad eum venerunt praeter Widokindum, unum ex primoribus Westfalaorum, qui multorum sibi facinorum conscius et obi d regem veritus ad Si­­gifridum Danorum regem profugerat. Ceteri, qui venerant, in tantum se regis potestati permisere, ut ea condicione tunc veniam 88

Next

/
Oldalképek
Tartalom